# Theatrum cometicum 58.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 58.1 to 58.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/58.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/58.1-2

Bellum sanguinolentum inter Severum Imperatorem à militibus ad imperium vocatum (Commodo & Pertinace à Prafecto militum Laeto nomine occisis) & Pescenium Nigrum, Praefectum Syriae, & Clodium Albinum Britannum, quod imperium anno 193. Sulpitianus Praefectus praetorio Romae, & Didius Julianus impudenter affectarunt. Rockenbachius. Ec istud Cometes sidus ita clarè in historico orbe lucet, qui nebulae spissae di& versarum opinionum proinde & incerti lumen ejus obfuscent. Has ut radii industriae & veritatis dispellant, dabimus operam. Alstediana primum discutiemus. Is cum Calvisium sequi soleat, hîc in diversum it, & ab eo non parum recedit. Nam ad proximum Cometam refert illud Romae incendium, quo templumpius, ad hunc autem alterum incendium quo Capitolium conflagravit. At vero Cassus, ut vidimus, hoc ad annum Christi 191. illud ad 188. retulit, Dionis ratione secutus. Sed & Funccius Capitolii incendium ad Ann. 188. istud alterum ad 192. posuit. Eusebii auctoritatem allegans. Quae cùm ita se habeant, Alstedio non potest bene cum Calvisio & Funccio convenire, nisi incendium, quo templum pacis hui Cometae, alterum verò quo Capitolium conflagravit, priori Cometae subjiciatur. Idem etiam ad hunc Cometam anni 190. Calvisius in annum 189. refert. Quod si veraepocha hic ponenda sit, pestis in Ann. 191. Cometa in 192. erit collocandus. Mus Lampridius in vita Commodi stellae crinitae imperio ejus visae facit mentionem, tempus non annotat. Herodianus enumerat prodigia, sed Cometae non menim, Ante prodigia verò memorat pestem & famem in Urbe grassantem, & Cleandri erissimo loco, ut ait, ad supremum fastigium evecti, dein rursum deturbati, exiguoamemsperato fortunae momento, caedem. Sed nec Dio meminit Cometae, licet prodigia recenseat, & tàm illam famem quàm pestem & incendium urbis describat Mesuo itaque quâ ratione Rockenbachius & Herodiani verba exscribens, Comem prodigiis adjungat: tùm hunc in Ann. 187. vel 188. ponat, & ferè 17. annorum gehab Anno scilicet 187. ad 204 quo Severus Imperator Christianos persecutus est, te Funccius refert, confundat. Imò quod majus est & Parthorum stragem desum modi factam memorat. At verò hujus Dio & Herodianus faciunt mentionem, sed in altero Antonino, hoc non meliore, cui Caracalli vel Caracallae cognomenmapanla discissa & multis partibus consuta, sive vestimento ad talos demisso & in vulne stributo inditum erat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
