Latin
STANISLAUS LUBIENIETENI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 593
Unproofread scanNot analysed yet
Cometae &alia signa a Deo exhibentur horto intor ralium, si sciant uti. Cometas multae mala antecedunt, multa quoque bona sequun tur. Observationes Leidenses Cometarum Observati a Genevensis. dito, &ad plures tritâ illâ omnis carnis viâ profecto, Rex novus succedat oportet. Pariter novi aliqui in religione motus, ita ferente humani ingeni libertate vel etiam fragilitate, dari possunt in ejusmodi, ut dixi, mundi plagas longè latèque se extendente. Patet hoc cuique rerum ipsarum constitutionen &vicissitudinem hic &illic acriter contemplanti. Indè videmus &mortem Regis alicujus &novos religionis, praesertim cum potens ambitio diversam se quitur, suisque rationibus aptat (licet &vinculis ejusdem religionis rumpendis acerrima bella non abstineant) motus, absentibus etiam Cometis merito, cordatis metui. Horum enim perspicax &industria prudentia mensuram in rum manu tenet dextrâ. Fateor Deum ejusmodi signis homines ad poenitentiam invitare incitareque. Multa quoque mala Cometas secuta esse largior. Se quantum videre mihi in theatro omnium seculorum memoriae, saltem veluti transcursu licuit, animadverti multa mala citra, bonaque post Cometam apparitionem à supremo rerum Rectore, eo scilicet vel volente vel saltempe mittente, orbi immissa esse. Sed &hic judicium Tuum expeto exspectoque quod mihi pollicetur eximia Tua humanitas, &amicitia olim contracta. Pan Vir Eximie, age feliciter, &fave constanter.