# Theatrum cometicum 604.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 604.1 to 604.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/604.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/604.1

malorum ciprincens, * Eclipsibus Cometarum apparitio ini que comparatur, Stellas aliquid in inferiora vi in fluente agere Situs herba in terra, vacuo natura abhorreat, non capiebam tamen vim istius argumenti. Proinde regerebam, si spatium esset corpus, sequeretur, quandò corpus aliquod est in spatio, corpus esse in corpore, ac porrò per eam sententiam induci penetutionem corporum atque dimensionum, quam ut longè absurdissimam explodi & damnat omnis rectè sentientium Philosophorum chorus. Annuebat ille a surdam esse hanc penetrationem corporum, & contradictionem implicae ideòque negabat corpus esse in corpore, quandò corpus est in spatio: sed e non potui percipere, quomodò nervum ipsum consequentiae à me nexae, qua sanè videtur esse necessaria, inciderit. Praeterea non in eo nunc quaestium cardo versatur, quid sit spatium, sed quicquid sit, sive corpus, sive non a id possit corpore alio vacuum esse, an non? Ad hanc quaestionem nihil sim videtur illa responsio, quâ, quid sit ipsum spatium, definitur. Ut rem illi strem, dabo exemplum. Ponatur vas aliquod, sive illud sit ligneum, sinea genteum, sive aereum, sive etiam argillaceum: sinè dubio illud ipsum corpus, interim tamen & aliud corpus continet, putà aërem, vel aquam vinum, vel aliquid simile. Quaeritur ergò, an ullo modo fieri queat, ut aliquod existat, in quo nullum omninô aliud corpus contineatur? Ad hun quaestionis enodationem si quis respondeat, vas ipsum esse corpus, quan ligno, vel aliâ materiâ corporeâ constat, nonne inepta & absurda foret respon sio? Dein vellem & hoc discere, annon ante mundum conditum, cum illi adhuc corpus, nulla materia prima (quam creatam à Deo omnes comminum statuunt) adeòque nec atomus ulla existeret, fuerit magnum aliquod unid est, Spatium Vacuum, quod deinceps Deus per creationem innumen plevit corporibus? Si fuit, posse dari spatium vacuum consequetur sum quid fuerit, dicat oportet. Dicet, nihil omninò fuisse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
