Latin
APPENDIX
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 61-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne laetis sunt accensenda, quòd Alexander inter publica gaudii signa &festiva gratulantium tripudia levabatur omnium manibus, vixque illi per horas 4. ambulare permissum est, undique omnibus acclamantibus; Salva Roma, quia salvus est Alexander! Paulò post Lampridius subjicit: Actae sunt res feliciter &in Mauritania Tingitana per Furium Celsum, &in Illyrico per Varium Macrinum affinem ejus, &in Armenia per Junium Palmatum: atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae, quibus in Senatu &apud populum lectis, omnibus nominibus est adornatus. Itaque Alexandri Severi imperium, licet nonnullis adversis (ut sunt res humanae) lacessitum, in exemplum tamen virtutis &prosperitatis proponendum &laetum, sinistris eventibus à Rockenbachio annumerari non debuit. Laetum ejus principatum praesignificavit stella primae magnitudinis die prima natalis toto die, referente Lampridio, visa, ut eum Alexandro Magno similem non tantùm nomen, &Olympias, quae illi nutrix, &Philippus qui nutritor obtigerat, sed &stella nativitatem ejus, ut Cometa illius, nuncians, (&quidem ita, ut idem Alexandro Romano natalis, qui Macedoni fatalis fuerat) redderet, etsi per modestiam Magni cognomen recusaverit. LXXXII. Anno Christi 307. Arius Presbyter de Ecclesia ejectus pestilentem haeresin excitavit, &longè lateque sparsit: hanc haeresin Cometae praecesserunt. Keckermannus ex Peucero. nno Christi 308. ante mortem Constantii Chlori, qui anno sequenti in Britannia mortuus est, Cometa apparuit. Hunc paulò post terrae motus horribilis prope Tyrum &Sidonem, bellaque eruenta plurima, inter Constantium Maximianum &Maxentium Imperatores sunt secuta, sea Constantinus Victor belli tandem evasit, monstrato illi divinitùs signo crucis, unà cum scriptura Graecis literis exarata: In hoc signo vinces. Maxentius bello victus est, ac cum magna multitudine hominum in Tyberi suffocatus est. Maximianus Massiliae interfectus est. Diocletianus seipsum interfecit, Maximianus autem, postquam duobus praeliis à Licinio victus est, tandem morbo pediculari obiit. Rockenb. ter hunc &proximum Cometam nullus ab Auctoribus annotatur Cometa. At lintra 90. ferè annos, quibus ab se distant, multa tristia, sed &laeta (ut sunt semper humana) evenerunt. Certè &motus ille terrae, quem ex Funccio magistro lockenbachius affert, à Funccio in ann. 305. ab Eusebio in 306. à Sigonio in 302. quod &cum rationibus Bucholzeri, Calvissi &Helvici congruit, ponitur. Videas haereses, non minùs pestilentes, quàm Ariana fuit, exortas, &terrae motus &festem (de quibus ad Cometam LXIX. egimus) seditiones militum, caedes ab eis listas Imperatorum, Maximinorum, Gordiani, Pupieni, Maximi, Balbini, Philppi Arabis, Galli, Volusiani, Aemiliani, Aureoli, Gallieni, Quintilli, Aureliani, Iaciti, Probi licet verè probi, &aliorum ab aliis intra 30. annos perpetratas. Videas dirae persecutiones sub Maximino, sub Decio, Valeriano &Diocletiano, ac nobile illud Thebaeae legionis gladio, &integrae Ecclesiae numerosae igne peremtae martyrium. Videas bella civilia inter aemulos imperii, &externa contra hostes, Germanos, Persas, Gotthos aliosque. Videas ubique tot funera Principum morte naturali decedentium. Videas etiam victorias obtentas &triumphos actos, tùm regiones deditione acceptas &inita pacis foedera. Videas fortiter certantem Christianorum adversus acerrimas insectationes constantiam, &pacem Christianis, urgente persecutores gravi vindictâ divinâ, datam, aliaque quae enumerare longum foret.