# Theatrum cometicum 62-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/62-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. RRatisbonâ Hamburgum die 26. Mart. 1663. Mninò approbo G. V. institutum & agendi rationem, dum subinde occasione tùm Cometae, tùm mearum literarum non minus terso quàm pio stylo tractat ea quae ad mores corrigendos, ac proinde ad publicam utilitatem promovendam faciunt. Argumento est & postrema epistola die 14. hujus mensis scripta, quâ mihi exponit G. V. sententiam suam circa Bacchanalia, choreas, compotationes, & id genus peccata, quibus immundus hodie Christianus mundus etiam Ethnicos priscae & nostrae aetatis longè superat. Hanc credo omninò piam & menti SS. Patrum conformem esse, mirorque in G. V. inter tot jactationes & occupationes tantam lectionem. Sed si hodiernos mores ad amussim illam examinare velimus, quis inter eos, qui quidem in saeculo versantur, & se mundo non subduxerunt, innocens erit? Scio quòd Aula Caesarea, quod ad cultum pietatis ac religionis multis aliis antecellat. Novi etiam plures alias in nostra Germania Aulas, puta Bavaricam, Neoburgicam, alias ubi vulgare alioqui vitium ebrietatis penè ignominiosum & planè abrogatum est. Sed quando ad Bacchanalia venitur, omnes genio indulgere videas. Nec desunt tamen illis Aulis graves Theologi, Confessionarii, Concionatores aliique animarum custodes, qui talia vident & tolerant. De Aulis Protestantium, quas pariter novi, si quis scribere libere velit, quam non sylvam inveniret seu carnis, seu gulae, seu alia vitia perstringere placeat? Sed haec pro jure amicitiae nostrae dicta sunto, qui scimus quemque suos patier manes: Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est Qui minimis urgetur. nihil est ab omni Et: Parte beatum,

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
