Latin
625.1 to 625.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 625.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen sub primo intur i, cum adhuc primos nostri caeli gyros secat, obtutui nostro se offert; quia è so lis radiis in superficie convexa materiae caelestis, quam ex relicto caelo secum abduxerat; refractis, pauci ad Cometam pertingunt, &adhuc pauciores ab ipso ad nostros oculos reflexi. Caeterùm via, quam Cometa motu suo describit variè incurvatur: siquidem is pro diversa diversorum caelorum circumgyratione nunc ad hanc, nunc ad illam caeli regionem determinatur, &,ob diversum quoque istorum caelorum situm, prout propè Eclipticam magis minusve intrabit, aliter quoque movetur, celerius etiam, vel tardius, oblique magis, vel minus, prout inter alias atque alias caelestis materiae particulas versatur, quae cum à recto tramite deflectent. Qualis in caelorum extremitatibus brevissimus cum sit, mirum non est, si per paucos solummodo menses se nobis ostentet. quamvis eandem semper magnitudinem habeat, eandemque ferè motûs celeritatem retineat, solet attamen, ob accessum suum ad nos, initiò apparitionis suae major, &velocior, sub finem, ob remotionem ejus maximam, gradatim mino &tardior, &in medio, ob viciniam ejus maximam, maximus &celerrimus vi deri. Praeterea Cometae cauda, sive coma, quàm se variis ostendere formis historiarum monumenta tradunt, pendet ab inaequalitate fluidissimorum nostri caeli globulorum, variaque radiorum Solarium in termino Sphaeroidico irre gulari suprà Saturnum existente refractione: cum enim Solis radii à Cometa non tantùm directi &fortes, verùm etiam à Sphaera Saturni refracti &debiles admodum ad nostrum oculum perveniant, hinc pro vario ejus in annui cir cuitus telluris orbita existentis situ, intuebimur Cometam modò caudatum, modò Comatum, &quidem ejus caput per radios directos: Caudam, Comam &Trabem per refractos, de quo novo refractionis genere ingeniosè more suo Illustris Cartesius PP. III. 135. Ad Amplissimum D. Guerichium quod atti net, ejus hypothesin de Terrae motu quidem approbo: fuit enim ejus caelum (ut su perius insinuavi) à caelo Solis absorptum, ipsaque detrusa in eum locum, in quo nunc est, ubi materia caeli fluida circulariter mota eam ambit, secumque defert in Ortum, quâ delatione annuâ per causas naturales, nexu evidentissimo inter se cohaerentes, deducta, ulterius mundi phoenomena non aliqua duntaxat (ut vulgò fieri assolet) sed omnia, eaque longè consonantius salvantur, prout hoc per partes ostendi posset.