# Theatrum cometicum 629.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 629.1 to 629.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/629.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/629.1

Residentem Brandenburgicum Filium ejus, meum verò Amicum hac in urbe egregium, coram, tum illum ipsum per lite ias, multos eosque eruditione Clarissimos Viros & Mathematicos Eximios (He velium puta, Bullialdum, Ricciolium, Bartholinum, Gravium, sed & Te ipsum) sententiae ejus libertate Philosophicâ adversari. Si quid responsi accepero, ejus Te faciam participem. Sunt & alii, qui unà Tecum veterem illam; si non Platonicam, Pythagoricam certè, singulari verò seculo superiore industriâ à Copernico redintegratam de motu terrae sententiam, in praedicto D. Gue richio amplectuntur. Italis tamen (quod & Riccioli epistola testatur, ex qua en Tibi excerptum) haec opinio non probabitur, imò inter Transalpinas haere ses deputabitur. Habet illa fortem Patronum, Magnum in orbe vestro Virum, Hevelium, qui multa circa Cometarum aliorumque corporum caelestium cursum obortas difficultates & absurdorum impedimenta hâc unâ viâ evadere se asserit. Invenit eadem & alios defensores, qui eam Scripturae quoque Sacrae, sed & communi experientiae rationique, cursum Soli, quietem terrae danti, conciliare & commodare satagunt. Quam ego controversiam nolo facere meam, sicut nec illam multiplicem, quae circa Cometas humana ingenia strenuè exercet. Dixi tamen in hanc rem non pauca apud Amicos, nequaquam autem dotendi, sed discendi potius animo. Haec aliquando, imò, si Deus voluerit, brevi in opere meo, quod hortatu & impulsu Amicorum publicis typis committo videbis: atque sic etiam Tua sub titulo Communicatio Heydelberga Leuneschlossiana. In tales enim titulos, circiter triginta, tot in Senatum Philosophicum convocatis Viris in omni eruditionis & laudis genere Praestantissimis, librum illum dividere constitui, juvante Deo. Tu, Vir Doctissime, si velis singularia quae dam prioribus Tuis literis, augendo & ornando libro meo, addere, facies rem non tantùm meae exspectationi, sed & Tuae propriae existimationi convenientem. Ego hic pauca, quae ad sententiam praedicti Domini Guerichii pertinent, adjiciam. Epigenes ille monumentis antiquitatis celebratur. Hunc Tibi indi raveram apud Libavium. Plinius l. 2. c. 25. de Epigene nihil habet, secus quàm putavit Keckermannus Syst. Phys. c. de Cometis, indice sententiarum de Cometis à Libavio ad marginem posito in errorem inductus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
