# Theatrum cometicum 629.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 629.5 to 629.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/629.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/629.5

Ut ita meritò narum literarum studiosi monendi sint, quod prudenter & Tu facis, ne solis sidant indicibus & allegatis alienis, (ex quibus celeberrimos quosdam Viros mole & numero multa librorum volumina conscripsisse compertum nosti) sed ipsi libros diurnâ nocturnâque manu, quod de exemplaribus Graecis monet Horatius, versent, & ex illis, quantum vitae cum laude transigendae usus requirat, sapiant. Nempe vetus est illa apud Sacros & profanos auctores querela, multos ultra modum sapere, qui hîc quoque, non secus quàm in victu quofidiano, & aliàs servandus sit. Quod itaque Epigenem attinet, primus quod siam, Seneca ab interitu eum vindicavit. Nam lib. 7. natur. quaest. c. 3. prout fosti, memoriae prodit, eum apud Chaldaeos studuisse docuisseque hos de Cometis nihil habere comprehensi (secus quàm docuerat Apollonius Myndius Cometas in numero stellarum errantium poni à Chaldaeis tenerique cursus eorum) sed videri illos accendi turbine quodam aëris concitati & intorti. Vides itaque me discendi cupidum meritò sententiam Epigenis Guerichianae aptasse; cum illam huic similem describat Seneca, qui paulò antè illius quoque de revolutione Terrae, à multis jam olim nosti, assertae & à D. Guerichio post alios defensae, mentionem injicit. Quae porrò dictus D. Guerichius de duplici Co metarum LIII Guprichii patris sentem tia nun paucus contradicenter in venit. Copernicus veterum vestigiis in mouenda tellare institit. Hacellitus Inunatur, multas difficultates hypothesi de motu terrae evadit. Terram moveri multi rutendunt. Dectus scriptoadi discendi non decenimo. Leumeschlassio Auctor instituri sui ruttue Exponit. Eundem ad pluribus argmentum Cometicum excus tendum invitat. Epigenis de Cometis sententia. Kerkerman. ni errar de Epigene. Indicibus cante fidendum. Aufigata alienta, saepi fassunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
