# Theatrum cometicum 63-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/63-2

DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 4. Aprilis 1665. Ententiam meam de Bacchanalibus & id genus vitiis Scripturae Sacrae CRationi Sanae & Antiquitati Piae (quod est triplex Catholicae veritatis Privilegium) conformem Illustrissimae D. Vestrae placuisse multum mihi gratulor. Optandam foret ut eadem locum in orbe Christiano inveniret & moribus exprimeretur. Nam ut & antiqua Sapientia docet: Optimus ille Ethicus est qui verba vertit in opera, (a) tantum se scire ratus, quantum vita expresserit. Persectus autem quiem cium videas & audias idem est. Ebrietatis vitium in tot Aulis, & Germanicis quidem, damnatum esse, tantamque in illis gravitatem, & temperantiam vigere lubens intelligo. (b) Et certe si omnis turpitudo omneque vitium est contrà na turam, ut eadem illa Sapientia docuit (c) certe ebrietas talis vel maxime erit. Nam & naturam sive valetudinem hominis & fortunas laedit. Sed quod praecipuum est, mentem de regia rationis sede dejicit

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
