Latin
MARIA ELISABETA FRISIA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 63-5
Unproofread scanNot analysed yet
Officium effusis pangent ferale Camoenis,
Et per secla Tua vulgabunt postera famam
ALIUD
CAt curis mundoque datum: meliora capesso,
Implicitas turbis non habitura vices
Principibus placuisse viris non infima laus est
Heu quàm praeclaris insidiata viris!
Ludificant oculos splendoris spectra deleti
Saepe oculta fugax retia tendit honos
Incautis etenim mendax dum fronte politur,
Blandus &externi prospera spondet amor,
Non observatae gliscunt dispendia Larvae,
Sic mixtas spinis seminat Aula rosas.
Naufragiis multis effugi nobile saxum,
Sirenum cantus nec nocuêre mihi.
Quod potuit praestare fides illaesa, peregi,
Mandataque sagax in statione labor
Divisêre meo cum Principe tempora Musae:
Illi nec quidquam praeripuere suum.
Abstersêre graves haec diverticula curas
O docti, ô laeti, mellea vita, dies,
Nondum vicinae meditabar grata Senectae
Munia, cum doctis mox obeunda viris.
Parca sed invidit sic dispensanda soluto
Otia, conatus destituitque meos
Vota nihil frustrata queror, qui vana per orbem
Omnia dedidici, dum potiora sequor
Lucis inocciduae pleno divina patescunt
Atria, sidereos exhibitura greges.
Hic radiat tenebris exempta scientia cunctis
Effunditque suos non dubitanda sinus.
Terra vale &miseri Sapientia nubila mundi,
Per circumfusos lux malefida specus.
Tuque maritalis pars optatissima lecti,
Conjugii per tot pignora, vive memor.
Vos quoque, quos castus colui observator amici
Hic liceat studii praemia ferre paris.