# Theatrum cometicum 63

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/63

ut Horatius canit: & alibi propterea naevos in pulchro corpore non reprehendendos, sed ferendos tàm prudenter quàm humaniter statuit; memor scilicet fragilitatis, quâ nihil frequentius in vita humana occurrit. Multos vitae genus, occasio, etiam usus saeculi & incogitantia, vel ignorantia ad peccata inducit: ut de aliis occasionibus nunc taceam. Orandus proinde est bonus Deus, qui alioqui per Cometas quoque & alia signa caelestia inobedientibus tristria quae que minatur, ut nos ab omni peccato & peccandi occasione ipse custodiat regatque. Nam si ille manum subducit, actum est, periimus. Sed Philosophari mihi jam necdum licet, adhuc aegroto simul & occupatissimo: Qui redamari constanter peto: sicut constanter maneo G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
