# Theatrum cometicum 633

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, LUBIENIECIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/633
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/633

Cum tamen quaedam ex illo excerpta meis ad Reverend. Albertum Curtium literis inserta jam fuerint, non erat mihi inte grum ea omittere vel mutare. Itaque de iis monui Lectorem. Sunt autem haec, quae seorsum mitto*. De his quoque judicium Tuum exspecto. Nullius enim amici votis contrarium quidpiam facere volo. Operis mei editio feliciter Dei gratia procedit. Sed moles ejus non exigua perfici eandem non permisit. Excreverunt enim mea & amicorum studia in majus quàm putaram Historia Cometarum Synopsin quandam universalis Historiae continens, magno mihi constitit annuo labore, qui etiam me meo erga Te officio defung non est passus. Accessit verò & de Cometarum significatione quaestio satis difficilis, quae me adhuc tenet. Inter haec vehementer dolet mihi, in Vestris regionibus bellum & pestem grassari: quae etiam mala Amicos meos Tibi notos Manhemio cedere coëgerunt. Mihi certum est talia non necessariò ad Cometas referenda. Videmus enim haec & alia mala in orbe citra ullam Come tarum apparitionem saevire: & alibi terrarum contraria, laeta scilicet evenisse. Itaque Cometae symbolum tribuo: Bona Bonis, Mala Malis. Atque haec est totius mei instituti ratio. Cui Tu, & mihi ipsi Vir Humanissime fave T. omni studio & afficio

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
