Latin
64
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 64-3
Unproofread scanNot analysed yet
putat Funccius, sed secundum Sigonium &Calvisium (quibus &Petam &Helvici computatio favet) A. C. 328. Imperator Byzantium muris, legibusque condidit, mox ritu solenni consecravit, &à suo nomine Constantinopolin vocant Anno 334. putante Funccio, Indi interiores, Anno 335. Iberi &Armenii fidem Genisti susceperunt. At verò pestis illa &fames &Christianorum in Perside persecutium Ann 336. refertur, quae duodecim annis à Cometa remota referri ad eum non possunt. Quod si Sigonium adeamus, viciniora etiam Cometae dabit: quinquennalia Caesasarum (Constantini Junioris &Constantii) laetissima Anno 330. tùm victorande Gotthis invasoribus partam, &pacem pactam Anno 332. alia ut sileam. LXXXIV. Anno Christi 335. seu biennio ante mortem Constantini, qualiti. Cal. Julii A C. 337. fulsit inusitatae magnitudinis Cometa. Eckstormius exemopii lib. 10. (non 11.) &Orosii l. 7. c. 19. Anno Christi 337. Cometa denunciavit mortem Constantini Magni, &infinita males qua secuta sunt. Nam tres ipsius filii de summa imperii contenderunt, &Christiam immanibus periculis fuerunt expositi. Alstedius. Nnotat hunc Cometam Eutropius l. 10. &Rolevinckius Fasc. Temperantior, A sed tempus apparitionis neuter determinat. Sigonius de Occid. Impum fine refert eum ad ann. 337. ex eo Bucholzerus ad eundem annum. Calvisius medit. Lipsiensi 1605. ante mortem Constantini, quam in ann. 337. vulgarem ponit. Cometam paucis mensibus apparuisse memorat. Sed in edit. Francofurtensi ipso haec non extant. Neque verò mirum morti Principum stellas crinitas praelucere, um &ori eorundem praeluceant: pariter nec quinquennio, ut hîc, à viso Comentella oriri, cum quinquennio ante eum visum frequenter gerantur. Mortem ejus urgebat auis annis 63, ut Victor, 65. ut Eusebius, 66. ut Eutropius &Pomponius laetus habent, gravis, &multus bellorum laborumque aestus, urgebant &vitia magna magnis vitutibus conjuncta. Vid. Victor, Eutropius, Pomponius Laetus &Egnatius. Hic sufficiat dixisse temporibus ejus non tantùm aliorum multorum, sed &necessariorum sanguinem fusum incutere ruborem. Nam non tantùm uxoris Faustae patrem Maximianum, &fratrem Maxentium, tùm sororis maritum Licinium ejusque filium, sed &suum proprium filium Crispum, imò &illam suam Faustam, verè infaustum, licet trium Caesarum matrem, &aliquando maritum insidiis à patre suo structis eripientem, necavit. O miseram sortem eruentorum praesidiorum indigam! Atque haerinter laudes Eusebianas &criminationes Zosimianas mediâ viâ incedendo, de Constantino dicta sufficiant. Ejus filii docent exemplo suo vera esse illa antiqua scita, *raram esse concordiam fratrum, &omnem potestatem impatientem consortis esse, tùm &vitiis malè inter se convenire.