# Theatrum cometicum 64-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, ISAACUS GRUIERUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/64-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/64-4

ISAACUS GRUIERUS. STANISLAI de LUBIENIETZ LUBIENIECII ROLITI ORATIO FUNE BRIS. In obitum Nobilissimi & Amplissimi Viri D. JOAN. ERN. de RAUTENSTEIN, Domini in Diteldorf, Ministri Status & consilii sanctioris, ac Legati Neoburgici ad Imperii Ratisbonensem conventum Illustrissimi. CI quàm non tantùm mihi exiguae ingenii ac eloquentiae, sed & magnae sint Damicitiae vires, quis consideret, auditores omnis generis Honoratissimi, quòd hodie ad dicendum accedam, mirari profectò non poterit. Sacrosancti enim & inviolata amicitiae jura esse oportere, omnis qui & literas, virtutem hominem novit. Haec nempe etiam sunt inter illa virtutis bona, in quae nil casui, nil tempori, nil invidiae licet. Nimirum vis amicitiae morte non exstinguitur: quin imò sublato quoque amico ei superstes manet, & post fata ejus non tantùm imo pectore condita vivit, sed & in debita officia spontè exit, Id virtutis & officii hodie demonstrare animus est, dum Joanni Ernesto Rautensteinio, Viro meritis Clarissimo, dignitatibus & muniis Illustrissimo, meo & multorum Vestrûm Amico integerrimo justa solvere paro. Vivum hic in mortuo felicis solertiae & virtutis exemplum Vobis dabo. Quamobrem qui huit, qui & defuncto benè precamini, adeste & favete animis, tempus vestrum, ut spero, ritè & cum fructu collocaturi. Diversa esse ut ingenia, ita & studia & fata hominum, quotidiè, imò assiduò mentis & corporis oculis obversantia momenta & discrimina rerum docent Hunc anxia macerat invidia, illum sollicita & insatiabilis exsiccat avaritias istum indomita fatigat ambitio, vel vecors rapit libido. Advertite, quaeso qualia sint ista! quae scilicet mentis ad laudem natae tormenta, virtutum obstacula, imò frigida venena! Quò ruis mortale genus? quò te veritatis cogno scendae neglectus, vel cognitae fastidium transvorsum agit? quò vitiorum am pit amor? En quàm urit & depascitur saeva libido! en quàm torquet aurium gloriae vanae sitis! en quàm, dum luxurias, herbarum instar frigidos occult angues, vitiorum motus metusque! quòd si Frigida curarum fomenta relinquere posses, Quò te caelestis sapientia duceret, ires. Hoc opus, hoc studium, parvi properemus & ampli, Si patriae volumus, si nobis vivere cari. Horat. ep. l. 1. ep. Descende in temet, qui temet, humanitatem, virtutem, & nosti, & aurac

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
