Latin
ISAACUS GRUIERUS
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 64-5
Unproofread scanNot analysed yet
necesse est, amas. Nonne vides, quàm haec quae sectaris, non tantùm figacia, sed &fragilia, servilia, imò perniciosa sint? Quis unquam eorum, qui vel solam rationem &naturam ducem securi, his vel veram felicitatem &beata hominis vota circumscripsit, vel operam ac studium addixit? Quis non potius eorum haec vitiorum irritamenta &fomenta damnavit ac detestatus est? Qualem te convenit esse, quem caelestissima &sanctissima Christi disciplina ad omnem pietatis perfectionem erudit, &ad omnibus numeris absolutam felicitatem ducit! Quantoperè verò his delecteris, vel in iis profeceris, cogita!