# Theatrum cometicum 64-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, ISAACUS GRUIERUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/64-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/64-5

necesse est, amas. Nonne vides, quàm haec quae sectaris, non tantùm figacia, sed & fragilia, servilia, imò perniciosa sint? Quis unquam eorum, qui vel solam rationem & naturam ducem securi, his vel veram felicitatem & beata hominis vota circumscripsit, vel operam ac studium addixit? Quis non potius eorum haec vitiorum irritamenta & fomenta damnavit ac detestatus est? Qualem te convenit esse, quem caelestissima & sanctissima Christi disciplina ad omnem pietatis perfectionem erudit, & ad omnibus numeris absolutam felicitatem ducit! Quantoperè verò his delecteris, vel in iis profeceris, cogita!

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
