Latin
643.1 to 643.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 643.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
affirmo, motum Cometae semper non fuisse aequè velocem, sed proportione quadam Geometrica incessisse primò tardiusculè, deindè concitatius, porrò velocissimè, ut motum Lunae diurnum superasse visus sit; qui Lunae motus constat in longitudine, uti notum est, à Sole singulis diebus sive in horis viginti quatuor gradibus 12. minutis primis 11. &c. Cometa autem noster ex ordina rio &citissimo itinere motus est in mense, ubi juxta Eridanum tardiùs iterum moveri incepit, donec 26. gradum longitudinis in Ariete, &sextam gradum latitudinis Septentrionalis attigerit: quibus postremis diebus instar Saturni aut lovis tardissimè sese in orbe suo, è loco in locum repentem quasi exhibuit. Posse autem Cometam tam velocissimè brevi aliquot dierum spatio tam magnum iter conficere, non absurdum est; cùm annotatum sit Anno 1475. Cometam quemdam Regiomonti in proprio circulo 40. grad. intra diem pertran siisse. De origine Cometarum quod est quartum, quod à me postulatur, nota est Aristotelis opinio, esse scilicet exhalationes, vi Solis &Astrorum ex terra per segregationem calidi extractas, &propria levitate ad supremam aëris regionem sublevatas, ibidemque inflammatas. Verum enim verò quamvis magnus mihi sit summus ille Philosophus; Attamen Mathematicorum demonstrationes nostri &prioris seculi certissimè ostendunt, nullum hactenus in elementari re gione Cometam, sed in aetherea perpetuò constitisse. Ut paucis me expediam statuo; "Cometas esse corpora caelestia lucida, extra naturae ordinem, vi divina in nathere è maximè sublimi parte caeli demissa, &peculiari motu &figura conspicua, ut nsint nuncii ingruentium calamitatum, à securis mortalibus non animadversarum, ver nneglectarum, si fortè ipsis ad Deum conversis mala istaec vel tota averti vel pauluylum mitigari possint. Argumenta meae sententiae sunt 1. Entia praeter necessitatem non esse multiplicanda, ideoque refragari veritati à Deo tempore appasitionis primùm creari ista à nobis visa corpora caelestia. 2. Cometas alios, tum hunc nostrum magis magisque subtractùm, quò sublimius firmamento accesserit. Exemplo sit stella nova 1572. in Cassiopeja conspicua, quae diutius anno constitit &magnitudine, &fulgore Jovem aequavit; sed paulatim attenuata, post biennium visui humano subtracta, nihilominus per tubos opticos aliquot mensibus adhuc videri potuit. Idem de moderno Cometa non malè judicabitur, fuisse nempe eum in inferiore parte aetheris, dum motu erat concitatiore, postea autem etiam atque etiam altius ascendisse in circulo suo ordinario &divinitus sibi designato ad firmamentum oculisque nostris denique exemtum esse.