# Theatrum cometicum 643.6-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 643.6 to 643.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/643.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/643.6

Caeterùm Cometis ego quidem nullum effectum tribuo; firmissimè tamen ab ixperientia, omnium rerum magistrâ persuasus sum, certissima signa & indicia esse futurorum malorum. Deum enim & naturam nihil facere frustra, jam dudum à multis seculis observatum & axioma est infallibile. De vaticiniis meis, in quibus nihil est artis, nihil firmi, sed tantùm per conjecturas trado, cuique liberum de iis relinquens judicium, quamvis rationem non planè contemnendam habeam. Plura addere tempus vetat. Finem itaque facio, & Tuo larori me commendo, Hamburgo Hannoveram die 28. Februarii Juliani 1665. Udius tertius accepi rectè literas Tuas, quibus non tantùm epistolae, sed & exspectationi meae abundè respondisti. Lego profectò in iis indubitata cruditionis & humanitatis vestigia, Teque utramque felici connubio junxisse perspicio. Sed doleo me Tibi pro meritò satisfacere respondendo non posse. Dabo tamen operam sedulô, ne quid officii in ingratum contulisse videare.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
