# Theatrum cometicum 647

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, TA ARIS IITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/647
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/647

Haec igitur posterior cognitio perfectissima est, gignens demonstrationem & scientiam, quae est rem per causam cognoscere, ut res est, neque licet in ea dissentientes ferre sententias. Quarum rerum autem causam ignoramus, de iis opinamur, uti fit in themate proposito de effectis Cometarum, quorum certa veritas à priori, intellectui humano vix datur, ideoque cuique integra de iis judicandi relinquitur libertas; à posteriori tandem ex opinione sive imperfectiori cognitione trahimur ad perfectionem. Hisce Vale divinae commendatus tutelae & salve Hamburgo Hannoveram die 3. Aprilis Anno 1666. POstulabat officii mei ratio, ut ad Tuas die 21. Martii St. V. datas, mihi verò antè aliquot dies redditas literas, è vestigio responderem. Ita sunt & multifariae eruditionis & humanitatis ac erga me benevolentiae plenae. Sed intercesserant feriae Paschales, quae omnibus ferè laboribus quietem indulse rant. Accesserant officia quae Amicis, Viris Praestantissimis, & mihi omni cultu ac studio prosequendis debebantur, adeò ut ferè mei juris non fuerim saltem vacare mihi, ex animi sententia non potuerim. Scis enim ex veteri lege non nobis solùm nos esse natos, sed partem nostri Amicos quoque & ne cessarios sibi vendicare. Similia & Tibi, quominus ad meas statim responderes objecta fuêre impedimenta, Serenissimi Principis Vestri Medico absente, qui ad curandum Serenissimi quondam Ducis Christiani Ludovici morbum adhibitus erat. Hujus excessum praecocem, utpote & Principis, consentiente prudentum, quod & Tu fers, judicio, Laudatissimi, & Patroni mei Clementissimi, valdè doleo. Praesertim cum & operis mei, quod molior, partem ipsi jam ante tres menses strenae vice dedicarim. Sed quid indignemur caros & neces sarios oculis nostris subduci, gnari à Summo rerum auctore & rectore non minus Principum arces splendidissimas, quàm pauperum tabernas atroci subjectas esse morti, utrasque aequo pede pulsanti? At verò scimus etiam nos olim meliorem vitam acturos, Phocyl. Καὶ τρα δὲ χάτης ἰλπίζομην ἱς φαος ἰλθεῖ, Et mox è terra speramus nos in lucem prodituros. Ideò non sinè singulari gaudio his praeteritis diebus gloriosae resurrectionis Servatoris nostri celebravimus anniversariam memoriam. Utinam verò semper Spiritu ejus, qui excitavit Jesum à mortuis in nobis habitante, ad morti tradenda carnis opera agamur, quò indubitatam spem habeamus eum qui excilavit Jesum à mortuis, & nostra mortalia corpora excitaturum per Spiritum suum, qui in nobis habitat, docente Sancto Gentium Doctore. Sed quò & ego pro labor? Omnibus nota est illa mortis via quotidianis humanae gentis vestigiis trita. Omnibus nota, certè in medio posita, & illa pietatis ad meliorem vitam ducens via, si vel illa afflictionum horrida tot Sanctorum & ipsius Ducis vitae exemplo calcanda sit. Hoc ingeniosissime profectò Britannicus Martialis extulit. Jussit ad augustam magno conamine vitam Ire per angustam Litera Sacra viam. Nnnn 2 Opinio pribabilis quid. Demonstratis vera quid, Stire est rem per causas cognoscere. Dissensius nori extenditur ad res certas. Cometicum hei incertum paritur dissent rendi libertatem. Paschaelus furiae silentium excusant. Ocempari literis scribitudis non vacant.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
