# Theatrum cometicum 649-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, TA ARIS IITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/649-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/649-2

publicam utilitatem privatae laudi esse praeponendum. Et Acontium quidem illum habeo mihi suffragantem. Atque haec causa est, quae me in forum pro pellit, ne scilicet tempore multo à viso Cometa praeterlapso mea promens, commodam publicae utilitatis promovendae occasionem neglexisse, antiquioraque diphthera novorum appetentibus parùm grata loqui videar. Sunt vero Amici, Viri bono non magis genio, quàm ingenio praediti, qui haesitantem ad idem faciendum impellunt, quibus & Tu, Vir Doctissime, assentis. Gratulor porrò non tàm mihi quàm veritati, nullum Te astris in voluntatem hominis impe rium concedere. Nec miror Te detestari horridam illam Stoicorum necessita tem, plusquam ferream, vel adamantinam, cui & Deum alligarent, ut Se neca lib. de provid. c. 5. exertè ait, & subdit: Irrevocabilis humana pariter ac divina cursus vehit. Ille ipse omnium conditor ac Rector scripsit quidem fata, sed sequi tur, semper paret, semel jussit. Hinc illa axiomata: Necessitati ne Dii quidem repugnant, &, Decretam sortem nec Deo quidem possibile est effugere, &, fata esse dura nexorabilia, sed & crudelia, & nullis aequa virtutibus, ac nulli parcentia. Quis enim cum ratione, sine qua nihil agendum esse Seneca & omnis Philosophorum grex docet, omnium rerum auctorem & moderatorem nullius indigum vi Majori vel necessitati subjecerit? Ne nunc quidquam de Scriptura Sacra dicam, quae Deum ab omni parte beatissimum & perfectissimum veneratur. Meritò itaque illum Manilii, commentis Astrologicis plurimùm tribuentis versiculum Fata regunt orbem: certâ stant omnia lege. improbas, licet à Lipsio approbatum, qui etiam admittit illud Ciceronianum 2. de divinat. ab omni aeternitate fataliter omnia destinata, quibus germana sunt illa Senecae de provid. c. 5. omnia certâ & in aeternum ductâ lege decurrere. Quamvis enim Lipsius se nonnisi pio & Christiano sensu haec verba de providentia divina intelligere dicat, tamen consultius est ejusmodi vocibus & loquendi modis abstinere, quibus incauti in errores gentilium induci possint. Tanto magis cùm & inter Christianos multi sint, qui meritò à Te notata illa de aeterna & immutabili praedestinatione divina dogmata foveant & tueantur, quorum figorem non pauci jam antè rejicere coeperunt. Ita verò est Equitem illum Polonum, quicum aliquantô tempore unum tectum me habuit, opinione ista fuisse imbutum, dum in aeternae destinationis irrevocabilem legem exsecrandum homicidium conjiceret, & sic mali Deum Opt. Max. auctorem faceret quod nec Seneca fecisset, qui de providentia c. 6. scribit: Omnia mala à bonis Deus removit, scelera & flagitia & cogitationes improbas & avida consilia & libidinem caecam, & alieno imminentem avaritiam. Ego quidem, qui professo studio modestam sobrietatem & piam veritatem amo, à posteriori judicium tutò ferri posse credo, nempè hunc esse praedestinatum ad salutem, qui constanter viam pietatis ad extremum triverit: qui verò eam deseruerit, de illo dici illud posse, Qui cecidit, stabili non fuit ille graduSed jam venio ad effectus Cometarum. Hic etiam, Vir Doctissime, cavendum est diligenter, ne quid indignum DEO Sapientissimo & Justissimo Optimoque Nnnn 3 Publica utilitas privata laude sit tibi perior. Nowitas delectat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
