# Theatrum cometicum 65-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/65-2

propter eandem ig, aeternum servare vivâ fide eum colentes decrevit, (h) orandus est, ut nos ab omni peccato & ejus occasionibus ac illecebris praestet immunes. Nam (i) absque auxilio ejus nihil, hîc praecipue, in re maxime omnium ardua, ubi cum Satana mille fraudum artifice, cum mundo pellaci, qui supra eum positus est, cum carne domestica inimica & indiscreta hoste, omni externo hoste nocentiore luctandum & pugnandum jugiter homini est, praestare possumus. Sed perplacet tamen illud piae antiquitatis monitum: (k) Totum ex Deo, non tamen quasi dormientes: non quasi ut non conemur. Sine voluntate tua non erit in Te justitia Dei. Qui fecit te sinete, non te justificat sine te. August. serm. 15 de verb. Ap. Gratiam autem divini auxilii mereri (ut ex sensu veterum hac voce utar pro consequi) (l nonnisi debitâ mandatis ejus obedientiâ praestitâ possumus. Atque im) hae etiam sunt ejus conservandae, quae & parandae artes. Quas qui tenet & custodit, tutus Cometam, (n) licet tot prodigiis vulgò tremendum, intrepido adspicit oculo, & animo invicto cuncta inania seculi, licet carni magnum vel terrorem incutientia vel appetitum irritantia, vincit & temnit. Alioqui quis, praesertim vaticiniis illis Astrologicis credulus, & longam deletorum exercituum, eversorum regnorum, sublatorum Principum, grassantium elementorum seriem Cometae adscriptam, cernens, non paveat terrificum illud sidus Crinemque trimendi Sideris & terris mutantem regna Cometem? Quae de hoc argumento ego huc illùc scripsi talia sunt, ut Illustrissima D. Vestra videt, imò ut fatear ad eandem pleraque scripsi, utpotè talium avidam, manifesto probae mentis indicio. Possunt tamen quaedam emolliri, nonnulla verò & omitri. Ecce enim illa Pythagorica monita. Καὶ πεφύλαξό γι ταῦτα ποιεῖν ὀπόστε φθόνον ἔχει. (Et cave ea facere quaecunque invidiam habent.) Et mox: Πρῆσσε διʼ ἀυθʼ ἄσε μὴ βλάψῃ, λόγεσαι δὲ σος ἔργου. (Fac † ea quae tibi non noceant, & * ante opus delibera.) Interserit autem & gnomen, quae unà cum his in meo instituto apprime mihi est observanda, (a) Multitudi corrum pit aptima quaequs. (b) Madestia Christianos decer (c) Humilita Theologitè virtus est. (d) Fides viva justificat & salvat. (a) Persectum in orbe Pnihil. f) Gloria Dei seu partis uius omnium Versim. (g) Fides viva salvas. (h) Proces in slluris aetermae negotio necessuriae. (i) ratia apis divina in fregoris sulutus pernecessaris. (k) Gratia, NNIIti dimini

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
