Latin
65.5 to 65.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 65.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
sive intra Concilium Nicenum &Constantinopolitanum propè 20. isti verò plures etiam nodos coëgerunt, mutuis anathematis &persecutionibus certantes. Vocem ilsam facta rei Ecclesiasticae sub Constantino M. conversione, Hodie venenum infusum MEcclesiae, non soli Magdeburgenses Centuriatores &Wolsius Cent. 4. &Klingenlfer Clericus Argentin. in Chron. refert, sed &eventus rerum, ambitione, luxuia, avaritiâ &ferali discordiâ in Ecclesiam introductâ confirmat. Satis est Hilarium, licet Arianorum hostem acerrimum, in haec verba erupisse: Post Nicenam dynolum nihil aliud quàm fidem scribimus, dum in verbis pugna est, dum de novitatibus quaestio ist, dum de ambiguis, dum de auctoritatibus querela est, dum de studiis certamen est, dum in consessu difficultas est, dumque alter alteri anathema esse caepit, propè jam nemo est Christi. Proximi anni sides quid immutationis habet? Primum decretum Homousion decernit laceri: sequens rursus Homousion decernit &praedicat. Tertium Usiam simpliciter à Patrilis praesumtam per indulgentiam excusat. Quartum non excusat, sed condemnat. TanT I. ad Constant. Imper. Vid. Sigon. de Occid. Imp. I. 5. &6. EVid. Avent. Annal. Bojor. I. 2. p. 92. dem eò processum est, ut NEQUE PENES NOS, NEQUE PENES QUEM.