# Theatrum cometicum 66.6-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 66.6 to 66.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/66.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/66.6

Sigonius etiam ante mortem Juliani terrae motum Constantinopoli & Romae incendum ponita Atque haec sunt, quae Cometam proximè antecesserunt. Alioqui si aliquot ablineannorum gesta repetamus, invenimus assiduas ab Anno 356. Germanorum, Sarmatum, Quaderum & aliorum populorum in provincias Romani Imperii incursiones, & assiduacum eis Juliani & Constantii praelia, tum hujus bella Persica parùm prospera Invenimus ejusdem hostile contra Julianum odium, ex invida arrogantia & obtrectatione ortum, quod in bellum civile, Juliano dignitatem Augustam sibi recusanti obtrusam à militibus eorundem benevolentiâ & virtute vindicare volente, exarsisset, nisi mor subita ex animi aegritudine Constantium Anno 361 abripuisset. + Vid. Ammia Marcell. I. 23. * Lib. 16. & 25. Vid. Eutrop. l. 10. Pomp. Laetus & Avent. Annal. Bojor. l. 2. p. 147. Bucholz. Calv. Helv. Alsted. Perav. Sigon. Onuphr. LXXXVII. Anno Christi 363. cum Jovianus ex Persia reversus est Antiochiam, per continuos dies multa visa sunt miracula & prodigia, & visa sunt interdius sidera Cometarum. Eckstormius ex Ammiani l. 25. Anno Christi 367. Imperatore Juliano bellum contra Persas gerente, & tandem in eo interfecto, Cometa unà cum aliis terribilibus miraculis die sereno conspectus est. Hoc tempore postquam Julianus Judaeis in odium Christianorum concessit, ut templum unà cum tota Politia instaurarent, terrae motus tantus ortus est, ut terrae hiatibus aedificia, accedentibus etiam tonitru & fulminibus absorpta, multaque millia Judaeorum interfecta sint.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
