# Theatrum cometicum 661.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 661.5 to 661.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/661.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/661.5

Hannoverâ Hamburgum die 9. 19. Juni 1665. ANtè mensem, & quod excurrit, reddita, mihi est à Te epistola accuratii simè scripta, simul & humanissimè Nihil enim omnium omittis, quae ad negotium, de quo ultrò citroque his mensibus agere instituimus, spectant. Et ollicii quidem ratio postulasset, ut responsum statim adornassem: Verùm febri derentus, à negotiis quibusvis abductus sum, sic, ut etiam ad scribendum planè ineptus fuerim. Cum autem epistolâ tuâ magnoperè à me contendas, ut in charta simpliciter delineatam adumbrationem Cometae, à me ipso correctam, d Te mittam, quò id suppleatur, quod ex sculptoris incuriâ omissum est, nunc Tibi ea in re morem gero, iuxta quam aeri incidi poterit, observationibus Tuis, si ita privatae & publicae salutis causa videbitur, inserendum schema. Locus à ii. sculptore omissus, est alterum B, NB. signatus, reliqua quaeque persistunt su ordine. Helmontii contradictoria opinio, Astra non inclinare sed necessitare, duobus praesuppositis nititur, primo dicit: si caelestes influxus obtinent causae rtionem, illorum effectus de necessitate erunt connexi suis causis, adeoque ne cessarii per modum aliarum causarum secundarum; quarum effectus succedunt necessariò positis causis: nisi supernaturaliter impediantur, aut mutentur. 2. influentiae Pppp ilia Christi martis beneficium nd omnes perine, in pris solis est effiDena omnes alvas cupit. Meritum Christi. Merita sidelium. Merces pioPraedestinatio condit innard, Augustini sententia de prae destinatione. Doctores antiqui cum Scriptura loquentes audiendi.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
