Latin
663.1 to 663.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 663.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Facilè itaque silentium Tuum integri mensis excuso, cum &ipse tantundem fermè litarim silentio: tanto plus quòd Tuum silentium ex imbecilla valetudine fuerit profectum. Hanc Tibi firmam, constantem &longaevam omnibusque prosperis successibus cumulatam precor. Decet enim ut qui tot aliorum valetudinem curat, ipse quàm optimè valeat. Quanquam contrarium etiam saepè videmus, dum multi Me dicorum filii nec semetipsos, tantominus alios curare possunt, imperitis manum Medicam adferre nescientibus, peritissimis verò, pertinaciâ morbi omnem artis industriam eludente, vel etiam elidente, adferre non valentibus. De figura observationis Tuae Cometicae correcta debitas ago Tibi gratias. Jam eam unà cum aliis, quae adhuc vicesimum numerum excedunt, misi in Hollandiam aeri incidendam. Quod ad sententiam Helmontii, qua vulgatum illud &ut mihi semper visum fuit, verò consentaneum axioma, Astra inclinare, sed non necessitare, subruere conatur, attinet: miror eam, cum sciam eum praedictio nibus Astrologicis non favere, imò eas rejicere, &impugnare, licet non pau cos antiquorum &recentiorum eas cum modo haberi &citra abusum adhiber à Christiano posse, propugnare non ignoraverit. Astra, ut causas in inferiora operari, nonnullos negare nosti: quos inter est Clariss. Joannes à Leuneschlos, Math. in Academ. Heidelberg. Professor, Vir, ut audio, &ex litteris ad me datis video, apprime doctus. Is enim etsi sideribus vires in inferiora illuminatione, quam solam eis relinquit, exercendi facultatem nullam tribuat, soli tamen Soli vim calefaciendi adscribit, cum stellae fixae longissimè à nobis dissitae, Planetae verò &Cometae, nonnisi mutuatitio lumine gaudentes, praestare nequeant. Et Solis quidem actionem in haec inferiora perpetuo generalem &indifferentem, nullatenus verò specialem, &ex se ad unum potius, quàm ad alium effectum producendum determinatam esse statuit: ita ut Sol per se tantùm illuminet &calefaciat: per accidens fumum &vapores efficiat, emolliat, liquet, induret &c. &cum actiones istae omnes ad ipsas qualitates materiam valdè alterantes per se terminentur, apparenti sui accessu &recessu anni tempora 4. creet, caloremque pro diverso locorum terrestrium situ ad ipsum dispenset, ideoque omnes mundi inferioris mutationes solum Solem, ut causam generalem, aërem verò ut specialem, quatenus is à terra quotidiè alteretur, respiciant.