# Theatrum cometicum 663.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 663.5 to 663.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/663.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/663.5

Undè vides illum astra nequaquam in numero causarum pofere, solo excepto Sole: quem etiam causam generalem & adiaphoram dicat, Astra & Cometas signa esse mutationum in aëre, eaque fortè physica concedo. Sed ut caussae rationem habeant, quod quidem intendere Seneca l. natur. quaest. 7. cap. 28. videtur, ut & necessario semper Cometarum apparitione ad illas mutationes aëris opus esse, Clarissimus ille Vir haec mera signa dicit illasum mutationum in aëre & temporum, quibus Sol & caeterae causae sublunares aestus, pluvias, ventos & alia gignant: eaque non omnibus terrae regionibus eadem, sed pro diverso situ diversa, ut verbi gr. canis, qui nobis praesente Sole signum sit caloris, antipodibus eo absente, sit frigoris; tùm verò etiam incertissima, & levissimas praebentia conjecturas, etiam respectu ejusdem terrae loci. Pppp 2 Dii timenDeo gratus in quavis gente, si in Christum credat. Silerium amici justis de causis extusae. Medicus optime valeat decet: Multi eorum. nes scipses, net alios samare possunt. Marbus perFiat. Helmontium astris tribuera necessitatem & negare praedictiones ex astris factas miratur Auctor.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
