# Theatrum cometicum 667.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 667.5 to 667.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/667.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/667.5

Jam verò illud sub prelo sudat & figurae sculptorum excretinenOmninò ipsum Hevelium quoque, non tantùm alios Viros disciplius Malematicis excultos, postremus Cometa in Pegaso conspectus multa nauit verò postremum hunc esse multae ex utraque Germania & Suecia lineam, Mensem enim Maji, Junii, Augusti & Septembris Cometas edisse novos referunt. Hanc opinionem & Italorum promissa confirmas leuo à Curtio accepi. Tu si quid certi de his habes, perscribe. Idem eam Viris talium studiosis & gnaris exspecto. Interim opinari liceat im metarum ex diuturno usu nuperarum observationum mentibus hominum versari, & ita facilè Jovem vel Venerem, Lucidissima astra, praesertim nubes longius latiusque solito, radios spargentia, pro Cometa haber num tamen nihil hîc cujusquam industriae praejudicatum volo. Helmontispiam mihi per ocium exponere, brevibus licet, velis, erit gratum. Sententiamnum de Cometis non tantùm mala, sed & bona significantibus in opere meoru juvante, praesertim in Historia Cometarum firmabo, & solidam esse, utsem allatis omnium Cometarum bonis juxtaque malis eventibus, sive rebus cum apparitionem secutis, demonstrabo. Leuneschlossiana sententia mihi, fatum perplacet. Removet enim omnem necessitatem à Libertate hominis. In eam recto, & firmo, quod dicitur, talo stare puto. Stellis, etsi aliqua am in haec inferiora concedatur (ex hypothesi loquor) non tamen erit tanta, quita eis communiter ab Astrologis tribuitur. Lunae, quae terrae vicina est, quàm aliorum Planetarum (illorum praesertim remotiorum Martis & Sammis quibus omnium malorum origo imputatur) ratio sit oportet. Sed de hisqueque uberius in opere meo ago. Verbum addo ad finem properans, utp laboribus aliis pressus. Affirmatur Cometam praeluxisse natali Servatoris mundi. Hic certe, si unquam alius Cometa, toti Orbi illuxit salutaris. Quidne dicti dices de illo anni 1516. qui exoptatam Te judice reformationem in Ecclesia praecessit? Nuperum Cometam, quem tot mala, praesertim bellum inter Anglos & Hollandos navale, tum illud in Polonia civile, saeva pestis in Anglia, aliaque secuta sunt, infamiâ eorum & quidem, quasi nil nisi mala attulerit res ipsa liberat. Bellum enim marinum ante eum ortum est. Illius verò civilis fumum flammae jam jam erupturae praenuncium, ante Cometam vidimus. Vidimus & pestem in Hollandia, sed & bella ante eundem grassari.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
