# Theatrum cometicum 667.9-13

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 667.9 to 667.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/667.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/667.9

Videbimus ut spero, brevi pestem exstinctam, pacem, quanquam hanc jam videmus, hic & illic compositam, aliaque laeta. Ita Cometa noster bona quoque praesignificavit. Haec nempe est perpetua boni & mali in orbe vicissitudo τοῦ γὰρ μίσχεται ἐσθλαʼ κακοῖς (- - cum malis enim miscentur bona.) teste Theognide. Notae sunt bellorum caussae jam olim, avaritia scilicet, ambitio & omnis generis iniquitas, quam in patria mea vidi & sensi. Itaque multiplicia peccata populorum erant Cometae tot mala portendentes. Utinam plagis saltem emendemur. Vale, Vir Doctissime, & parem mihi admetire benevolentiam. Hannovera Hamburgum die 31. Octobris 1665. X literis, quae ultimas Tuas binas (cum insertis aliis ad Dominos Consiliarios olim nostros, nunc Cellenses) praecesserunt, intellexi, opus Tuum literarium jam sub praelo sudare, aliorumque figuris observationum Cometicacarum meam in eo adjunctum iri. Num verô tanti sit, ut aetatem ferre possit, judicent eruditi. Conscius ipse mihi sum, explicationem Germanicam schemati meo adjunctam vulgariter nimis esse scriptam, ideoque desiderio Tuo satisfeci, jamque Latinam feci ademtis & additis nonnullis, quae in vernacula aut correctione propter eruditos indiguerunt, aut commodè ex opinionum doctarum varietate nequiverunt exprimi. Rejectâ itaque vernaculâ mea, nunc Latinam mitto explicationem, sententiam de origine & effectis Cometarum meam sic continentem, ut cum doctis ea de re liceat disputare. At verò, quod scribis, Vir Generose, praeter Cometam in Pegaso conspectum, & secundum seriem signorum motum, alios Cometas mense Majo, Junio, Augusto & Septembre etiam visos esse, à me deprehensum non est, nisi quòd nonnulli plurimùm aberrantes, Jovem & Venerem in diversis caeli locis secundum motum proprium, nec non diversâ facie ob aëris differentiam apprehenderunt. Leuneschlossianam sententiam, omnem necessitatem à libertate hominis removentem, non esse novam, sed aliis verbis ferè prolatam, nec Peripatetica scholae contraire, nuper ostendi. Neque enim in Philosophia rectè edoctis unquam placuerunt Astrologorum scita, Planetis actiones & effectus nimiùm mi fandos tribuentium: corporibus verò caelestibus actiones in inferiora naturales adimere, quamvis effectuum plerorumque certitudo nulli mortalium constet, est veritati obloqui. Qui affirmant, Cometam praeluxisse Natali Servatoris Mundi, abutuntur nomine, uti aliàs ostendi.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
