Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Oportet igitur simul super terram &lata dorsa maris Quaerere gravis, Cyrne, liberationem paupertatis) Verumtamen Autarkeja illa sive animus suâ sorte contentus cum pietate magnus est quaestus, ut Apostolus docet. Ideò &Publius Syrus inter tot selectas sententias &hanc posuit: Is minimo eget mortalis qui minimum cupit. Sed &omnes sapientes divitem pronunciant eum, qui suâ sorte contentus est, licet mediocri &tenui, sicut avarum inter medias opes inopem, cum ei tàm desit id quod habet, quàm quod non habet. De rebus Polonicis optimè, id est, more suo, judicat Illustrissima D. Vestra Exercet ibi vires externa ambitio, cui patent animi eorum, *qui privatis rebus student, hisque publicas aptant, maximo earum detrimento. Sed †nos in tanta rerum vicissitudine, &hominum iniquitate constantem &aequam servemus mentem. Ego maneo Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu studioque