Latin
QUE ANTE NOS SANCTUM EXINDE ALIQUIDATQUE
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 67-4
Unproofread scanNot analysed yet
Templum etiam Delphicum à Deo terrae motu funditus Delphis est eversum, nec amplius instauratum est. Bibliotheca Antiochiae celebris incendio periit. Imperator Jovinianus, Anno 368. à Nato Christo die 17. Febr. cùm jam per menses 7. imperasset, mortuus, inque locum ejus Valentinianus à militibus, in Imperatorem electus est, magnaque bella contra Alemannos gessit, illosque repressit. Terrae motus quoque plurimi, caritatesque annonae magnae, itemque inundationes horrendae hoc quoque tempore fuerunt. De quibus Fumccius in Chronicis. Rockenbachius. S Cometa, teste Ammiano, diversus est à proximo phoenomeno, licet utrumque Iconfundat Rockenbachius, &hunc ponat in ann. 367. quo non vixit Jovinianus Imperator vel potiùs Jovianus. Quanquam apud Eutropium, Sextum Aurel. Victorem, Tarapham, Egnatium, ut Funccium, Bucholzerum, Helvicum &alios novitios taceam, Jovinianum video appellari. Ita &Pomponius Laetus in vita Constantii Imperatoris Jovinianum, sed postea (quod &Aventinus ubique facit) Juvianum vocat, &quum antesignani Juvianum clamassent, multos in medio exercitu Julianum revixisse, cum ingenti laetitia existimasse memorat: Ut ita meritò iste Imperator à Joviniano haeretico, adversus quem Hieronymus depugnavit, distinguatur. Sed haec ἐν παρίον dicta sunto. Illa enim annorum Joviani ratio ex Funccio desumta omnium Chronologorum &Historicorum, quos vidi, rationibus adversatur. Ideò &in Alstedii Chronologia Cometarum, ubi Cometa hic in Ann. Christi 367 ponitur, error est necessariò corrigendus ex ipso Alstedio (qui alibi p. scilicet 180. in Chronologia Monarchiae Romanae Joviani imperium in Ann. Christi 365. verum, fulgarem 363. collocat) ut scilicet pro Anno 367. annus ponatur 365. in quem eum ante Joviani mortem Sifardus quoque ponit. Ad ea, quae Rockenbachius de hoc Cometa annotat, respondemus, ante &post Cometas ut nasci, ita &mori Princises, ac terrae motus fieri, bellageri, aliaque evenire tàm tristia quàm laeta, quae humana fert conditio. Bibliothecam Julianus ante Cometam hunc instruxit cum laude. ante Cometam verò dari incendia vidimus, etiam in sumtuosissimis Bibliothecis AEexandrina, Capitolina, &videbimus fortè infrà in Constantinopolitana omnium nobilissima, quam Anno 476. par casus abstulit. Attamen de conflagratione Bibliothecae Antiochenae nullus Auctorum, quos consului, quidquam memorat. Ammianus 12. &Calvisius. Daphnidis, Aventinus l. 2. Ann, Boj. Apollinis templum tunc conflagrasse refert. In Judaeis, templum Hierosolymitanum restaurare, non tantùm permittente, sed &sumtibus immodicis ac omni studio juvante Imperatore, Christianae eligionis proditore &perditore, sed prohibente Deo, volentibus, insigne justitiae diinae habemus documentum. Sed &veritatis à Christo de urbis illius excidio &conculcatione praedictae exemplum videmus. Cometae huic successisse laeta, ipse Ammiaulis, qui ex industria Cometas contemplatur, perhibet. Commemoratis enim quibusdam motibus domesticis; His ita, inquit, tristibus laetum aliud addebatur, missos à swino (magistro equitum) milites adventare, quos capita Scholarum ordo Castrensis appellit, nunciantes aequo animo Joviani imperium amplecti exercitum Gallicanum. Et mox Jouunum Ancyram &consulatum iniisse, ¶tis ad pompam pro tempore necessariis icuruli Sella ex more vectum esse refert. Et Jovianus quidem paulò post à viso Cometes sidere mortuus est. Sed non longè post Valentinianus Imperator filio cognomine auctus est. Calvisius &Sigonius ad ann. 366.