# Theatrum cometicum 67.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 67.5 to 67.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/67.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/67.5

In vita noster pietatem, justitiam, temperantiam, tres virtutes cuncta nostra officia complexas, coluit. Nihil ille magis spirabat & curabat, quam seipsum per diligentem expurgare poenitentiam, quod videre licet in hominibus, qui seipsos illustram virtutibus, ut inquit Gregorius Nyssenus, Pater Patrum dictus. Ad haec comitate, humanitate, modestia, candore in omnes officioso omnibus carus. Ego quidem fateor in colendo literarum commercio eum propè inimitabilem & incomparabilem fuisse. Pollebat nempè rarâ alacritate & facilitate scribendi, ingenio felici, judicio perspicaci, memoriâ vastâ, quae eximia dona natura, parens alioqui benigna, rarò confert uni. Librorum inexplebilis erat helluo, lectioni bonorum Auctorum dies noctesque deditus, & hâc non tantùm tempora metiens, sed & forensium laborum molestias, imò & dolorum ictus & graves corporis morbos, velut suavi recreatione distinguens. Tot praestantes animi & ingenii dotes Rautensteinium, necessariis vitae, non tantùm cum laude, sed & in magistratu agendae praesidiis instructum, ideoque multis Illustrissimis tum Principibus Viris, carum, reddiderant. Provincia ei prima Praefecti Pephsumensis in Frisia Orientali: altera Cancellarii in Aula Serenissimi Principis Palatini Sultzbacensis Christiani Augusti, integro biennio gesta obtigerat. Tertia Legati Electoralis Bajoari ad Augustum Imperialis electionis Francofurtensem Conventum splendidissimi fuit. Tandem operam suam Serenissimo ac Celsissimo, nec tantùm genere & dignitate, sed & virtutibus ac meritis principi Philippo Guilhelmo Comiti Palatino, Duci Neoburgico addixit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
