# Theatrum cometicum 67

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/67

Deus ipse in rationes benè & malè factorum refert nostra proposita ad exequendum firmata, etiamsi in opera non exeant, dum quod volumus constanter, perficere non valemus. Certus autem sum Illustrissimam D. Vestram mecum communicaturam omnia, quae de argumento Cometico aliunde acceperit. Vellem enim opus meum, quod sub manu, & tot Praeclarorum Virorum meaque tenui industriâ crescit, ita adornare, ut placeat omnibus, cognitionem rerum, & castimoniam morum appetentibus, ipsisque adeò Viris Principibus, quibus vel maximè debitum ut respectum cultumque submissum, ita & studium officiumque testari & praestare volo. Hoc enim ut in se ipsum est honestum, unde illud Principibus placuisse viris non postrema laus est, ita spero eorum munificentiam, temporis iniquitate dejectam rem meam, sublevaturam. Ego quippe illam bonae mentis sororem, * Divam Peniam, onus quoque bonae mentis esse reputo. Nam profectò non sine ratione vetus Poëta Graecus Theognis in haec erumpit verba: Ανδρʼ ἀχατὸν πινίη πάντων δώμνησι μάλιστα. (Virum bonum paupertas omnium domat maximè) & quae sunt alia, quibus id, aliquantùm tamen justo plus, exaggerat, mortem ipsam paupertati praeferens. Cujus incommodum Juvenalis eleganter & magis cum veritate illis effert verbis: Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat Res augusta domi. Quanquam illud Theognideum monitum honesta industria meritò ad se refert: Χρὴ γὰρ ὁμῶς ἐπὶ γήν τε καὶ ἰυρία νῶτα θαλάσσης Αίξιαται χαλεπὴς Κύρνε λύσιν πονίης.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
