Latin
671.1 to 671.3
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 671.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
pridem, exhalationes pingues cum fumosis expirationibus vi caelestium magna Aristotellen de Comeracopiâ ex terra evocatas, attenuatas &in supremam aëris regionem sublevatas, rum generainque unam massam coactas, inflammari, atque ita stellarum lumini similem tione &effectis sententia ostendere formam; quin, motu caelorum communi circumagi, tandemque proponitur, conflagratâ materiâ combustibili disparere: reliquias verò fumorum siccorum &aridorum dissipatas procidere, unde aërem sicciorem factum concitare vehementiores &crebriores ventos, inducere sterilitatem; in hominibus augere flavam bilem, accendere &corrumpere sanguinem, ut inde morborum malignorum pestilentiumque genera varia oriantur. Quatuor arCaeterum de natura novi hujus phoenomeni omniumque aliorum Cometarum gumentis a aliter judicandum esse, quatuor potissimùm evincunt argumenta. Nam primò, Busmanno refutatur. etiamsi detur, exspirationes fumosas ad Lunae concavum ferri, quod tamen falsum est, nullâ ratione fieri potest, ut tanta copia subtilissimarum exhalatioGometarum num in unum globum coëat, &tantis ignibus fomentum praebeat, cum Comagnitudo, meta interdum terrae trientem aut quadrantem exaequet, ut ne omnes quidem sylvae aut nemora, quotquot sunt ubique terrarum, pabulo sex mensium, qui- Duratio, bus Neronis principatu quendam fulsisse Seneca scribit, sufficerent; praeterquam quod materia combustibilis, quò subtilior, eò citiùs deflagret, quò crassior, eo diutiùs flammam retineat. Constat deinde liquido, meteora omnia accensa &ferè combusta non amplius in sublime ferri, sed paulatim inferiora petere, cùm è contrario Cometae sensim evehantur, &indies sublimius proAltitudo. piusque firmamento accedentes è conspectu denique subtrahantur. Quod etiam Disparitio compertum esse veteribus, quoslibet Cometas sine occasu semper evanuisse, sive occasu, hoc est, paulatim aspectum fugere, Plinius testatur. Tertio exhalationes altius duobus tribusve milliaribus à terra non provehi alibi demonstratur: Cometae vero omnibus populis sub eodem hemisphaerio conspicui sunt, quod non fieret, nisi orbi lunari proximi essent, cujus distantia minima à terrae centro est diametrorum terrae 32. seu milliarium 122760.