Latin
677
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 677
Unproofread scanNot analysed yet
factâ, &apparitione Cometae anni 842. mortem Ludovici Patris antecedentis, inde manifestò patet. Nam si Ludovicus Pius, juxta Auctorem vitae Ludovici, anno Christi 840. mortuus est, quomodo Ludovicus Junior Anno 841. rebellionem movere, &anno 842. mortem Ludovici patris antecedere potuit Eclipsis? Rebellio itaque rejicienda est in annum 839. &Eclipsis Solis in 840. quo Ludovicus Pius decessit: quod supputatio Eclipsis illius magnae sine controversiâ ulteriori ostendit clarissimè. Quocirca parùm attenti fuerunt temporum supputationi Eckstormius, Ricciolus, Funccius &alii, cùm annis 839 &840. adscribant, quod in ann. 837 &838. ex ratiocinio stabilitur. At Cardanus &Alstedius Auctores, seculi noni Imperatoribus συνχρώνυε, ex quibus Cometas suos tres, belli filiorum Ludovici Pii praenuncios ann. 840, 841 &842. in Libra, Ariete, &Aquario, probare poterunt, producant. Neque enim nunc vacat, pluribus eò inquirere. Posterioris Cometae mense Aprili observati iter, ob valetudinem tunc adversam designare nequivi, febre detentus. Quosdam Cometas infra Lunam observatos esse, sano est accipiendum sensu, hoc est, circulum eorum proprium, orbem intersecare aliquando posse Lunarem, non, Cometam infrà Lunam perpetuò unquam moveri. In explicatione meâ nuperâ ejus rei mentionem feci; imo Clarissimus Hevelius in Prodromo rationes addidit, Cometarum domicilium sub Luna renuentes. Generationi &corruptioni caelum obnoxium admittere, paradoxum est; quemadmodum etiam effluvia caelestia in purissimis luminibus, mutationem abhorrentibus, perque tot millia seculorum non indigentibus fomento, ad stabiliendam Cometarum productionem, assensum non consequentur illorum, qui Philosophiae Peripateticae libertate utuntur. Bona, quae multis exemplis, in historia Cometarum, per Cometas praesignificari asseris, ejusmodi sunt, ut sequantur non primò &simpliciter, uti ipse lateris; sed secundariò. Olai Rudbeckii novus Cometa fidem non meretur. Oportuisset ipsum petisioni Oratoris Heinsii non solùm annuere, chartaeque novi portenti observata tommittere, sed praeterea digito ipsum in coelo Cometam monstrare. Vale. Hamburgo Hannoveram die 15. 25. Nov. 1665. b Irari profectò subit, Te non tantùm ita officiosum in me, sed &promMAtum esse. Nam ad literas quas ad Te die 4. 14. hujus mensis dederam, responsum nudius tertius accepi. Et in quaestionibus quidem satis arduis, &explicatu difficilibus, quae vel morosam diligentiam, vel felicem ingenii memoriaeque vim, &promiam multarum rerum notitiam, &benè de amico reque lteraria merendi voluntatem exposcunt. Tu rarâ felicitate omnia simul junvisti. Et illam quidem difficultatem non exiguam ex diversis multum Chronologorum sententiis ortam accuratè fateor expedis, Calvisium, cui quantum ludis ipse Josephus Scaliger, Vir in re literaria summus &emendatorat correctorque temporum nostro seculo Clarissimus, sed &orbis eruditus tribuat, novi, magni facio. Ei enim id exiguum, quod in Chronologicis scio, maximè me debere fateor. Adeòque Te quoque ei in re Chronologica plurimùm debere gaudeo. Etsi verò libenter meliora disco, non dissimulo tamen multum esse, RITI 840. apud Auctor. Vita Ludoviti Pli &alius. Comatae Alstentiani 840.