# Theatrum cometicum 679.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 679.1 to 679.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/679.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/679.1

Aut igitur perperam ex duobus Hipparchis unus ab authoribus quibusdam concinnatus est, aut difficultati huic aliter occurrendum est. Testatur autem Plinius: Primum Romani generis Suspicium Gallum rationem defectûs Solis & Lunae extulisse in vulgus, qui Consul cum M. Marcello fuit: apud Graecos verò investigasse primum omnium Thaletem Mi lesium. Post eos utriusque sideris cursum praecinuisse in sexcentos annos Hipparchum. Haec Plinius l. 2. c. 12. At verò Sulpicius Gallus cum M. Marcello Anno U. 587. ante Christum natum 164. Consul fuit. Hipparchus itaque, qui post eum siderum cursum docuit, non vixit ante Christum natum 283. sed is est, cujus mentio fit apud Chronologos anno post mortem Alexandri 178. ab U. 607. id est, ante Christum natum 145: item Anno U. C. 625. post mortem Alexandri 197. ante Christum natum 126. Et hac ratione Hipparchus Sul picio Gallo 40. circiter annis posterior fuit, uti rectè annotant Alstedius & Pe tavius. Idem Plinius, qui libros suos Naturales Tito Vespasiano dedicat sextùm Consuli, anno nempe post Christum natum 77. qui est mundi 4026. affirmat l. 2. c. 13. Intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum esse, & Lunae defectum aliquando quinto mense à priore fieri, Solis verò septimo &c. Hinc demtis ducentis annis ab annis Mundi 4026. remanent anni Mundi 3826. seu quod idem est, ante Christum natum 122. Satis itaque liquet, Hipparchum Astronomum à Chronologis allegatum, nonvixisse Ann. Mundi 3665. ante Chri stum natum 283. sed Ann. Mundi 3803. ante C. N. 145. & reliquis. Quamob rem aut duo fuerunt Hipparchi, aut Hipparcho, cujus mentio fit apud Historiographos in vita Ptolomaei Philadelphi, quod verò est similius, justa series annorum non tribuitur. Quod etiam Calvisius innuisse videtur, cum ex Hi storicis adducit: Magna liberalitate hunc Regem studia literarum fovisse, unde factum, ut ex omni Graecia eruditi Alexandriam confluerent, &c. Fuisse & alios ibi dem (Alexandriae) Viros celebres, ut Aristarchum Grammaticum, Cononem, Hipparchum. In genere itaque, ubi initium annorum imperii Philadelphi antè Christum natum 283. Scriptores ponunt, Alexandriae fuisse Hipparchum, non exprimentes annum certum, neque asserentes, floruisse sub Philadelpho, & tantum obiter ibidem de eo mentionem faciunt. Uti verò de Aristarche dubitatur, quòd vixerit sub Philadelpho, cùm Suidas eum 130.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
