# Theatrum cometicum 679.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 679.5 to 679.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/679.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/679.5

annis posteriorem faciat, ita ob rationes dictas quoque de Hipparcho meritò dubitari debet, quod vixerit sub Philadelpho, cùm quòd res vetustate nimiâ obscura est, tùm quòd perrarae per eadem tempora literae fuêre, una custodia (ut Livii verbis utar) fidelis memoriae rerum gestarum. Clariora certioraque domi militiaeque gesta de Mithridate ex historia Romana exponi posse videntur, undè sententiarum diversitas inter Historicos & Chronologos, si non tolletur at minuetur. Quicquid est, Ricciolus audiri non debet, cùm ex Eutropio putat, Mithridatem periisse Junio Silano & Lirinio Muraena Coss. nec alii, ultimum Regni & vitae ejus annum in Coss. L. salium Caesarem & C. Mart. Figulum referentes. Ut verò quantum fieri potest in rebus, quae ex magno intervallo loci vix cernuntur, ab ovo initium sat: testantur monumenta Consulum Romanorum, quibus anni Urbis ita à iris eruditis nunc applicati sunt, ut nihil magnoperè in iis desideretur. Anno U. C. 654. Cajum Marium, qui fraude Q. Caecilium Metellum patriâ fecerat, sub adventum hujus in Cappadociam navigasse, ubi à Mithridate Ponti Rege, qui jam, Plutarcho teste in Mario, ad annum 25. regnabat, exceptus hospitio, regem potentem & magnanimum monuisse, ut compararet sibipotentiam Romanâ majorem. Anno U. 665. occasione Italici belli civilis invitatus Mithridates, Asiam exactionibus divexat per quatuor annos. Id bellum Syllae commissum est, qui Mithridaticum bellum feliciter gessit, & Athenas à Mithridatis copiis & ducibus occupatas vi cepit. Sequenti etiam anno (erat Urbis 667.) Archelaum & Dorylaum Mithridatis duces, & ingentes eorum copias RETI 2 Hipparchus aluus fuisse ex diversa multum annorum gius computasuspicatur. Ephemeridis vel tabulus morum, Solis & Luna in GDO anas Hipparebus priamus compasuit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
