# Theatrum cometicum 68-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, RAUTENSTEINIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/68-2

RAUTENSTEINIO. Hamburgo Ratishonam die 11. Aprilis 1665. ¶ Ultum certè splendoris operi meo Illustrissimum nomen RautensteiniaMnum, quod Heinsii, Hevelii, Fabricii, Pastorii, Bullialdi, Titii, Poemeri, Gruteri, Kircheri, Schotti, Curtii, & tot alii Viri in Repub. literaria Clarissimi suspiciunt & colunt, addet. Quod autem Illustrissima D. Vestra mecum de argumento Cometico, aliisque hâc occasione communicata diuturniore curâ expolire, & divite ingenii venâ locupletare nequeat, est quod operis mei respectu doleam. Sed minimè miror eandem inter tot, & affectae valetudinis, & publicorum negotiorum tàm amplae provinciae incumbentium impedimenta, praestare id non potuisse. Ego semper & ubique amicitiae fidem integram Illustrissimae D. Vestrae servabo. Ut exornem opus meum cunctis, quae à me coacervari inter multa quoque negotia, me semper circumstantia urgentiaque) tùm ad astrorum, ac Cometarum nominatim cognitionem, tum ad vitam jucundè & honestè transigendam, & ipsam beatarum mentium sedem astris sublimiorem scandendam facientia possunt, omnem do operam. * Vanamgloriam & ventum illum favoris vulgi non capto. † Veram tamen gloriam, quae ex sapientiae ac virtutis studio provenit, quaquè optimus quisque tangitur & ducitur, non negligo, ago, ut me vixisse industriè & honestè, ac publicae utilitati intentum, posteritati tester. Sive itaque aliquando in patriam, ex qua conscientiae causâ pulsus sum, redeam, sive in quieta & commoda sede, qualem Deus mihi in hac urbe, omni ex parte praestantissima, & ad exercenda literarum commercia toto orbe commodissima paravit, vitam honestis laboribus transigam, tamen illa Ciceronis verba, quae exactis in exilio sedecim mensibus post reditum in Urbem ad Quirites protulit, usurpare non verebor, ex ipsis Philosophiae penetralibus desumpta. Sic verò tunc ille: Nullam virtus aliam mercedem laboriam periculorumque desiderat, praeter hanc laudis & gloriae qua quidem detracta,* quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo, & tam brevi, tantis nos in laboribus exerceamus?

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
