Latin
68.1 to 68.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 68.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
A quo secre tioribus Consiliis &negotiis statûs, tùm illustrissimis legationibus in Aula Cae sarea, Conventibus Imperii, tùm Polonia &Suecia obeundis adhibitus, postquam ubivis gentium fidem, dexteritatem, prudentiamque tàm amplo muneri convenientem probasset, in reditu è Suecia fidei &operae Magno Pincipi debitae, immortuus est. Utinam illi DEUS reditum ad me concessisse Constituerat enim in hac urbe curandae valetudini dare operam, &tecto eo uti, deque studiis utriusque nostrum ad satietatem agere. Tunc de colligendis &edendis ejus poëmatis, epistolis, aliisque operibus cum eo egissem &aliquid certi constituissem. Noveram enim ei literarum commercium amplissimumum Illustrissimis quibusque &Clarissimis Viris de rebus magni momenti interassisse. Quae sanè publicae ut luci committenda, ita utilitati danda erant. S cum aliter DEO visum fuerit, &Rautensteinio, dum Hamburgum anhel in vicinia, Chilonii scilicet finem vitae, &me pro Rautensteinio desideratissis mo exuvias Rautensteinii post paucos dies accipiente, ejus arbitrio hic quoque nos submittamus oportet. Quid plura vultis? Auditores, Rautensteinius non tantùm ad fatalem vitae, sed &ad illam illustrem gloriae ingenio &virtute partae metam pervenit. Vivit tamen ut DEO Creatori, ita &in omnium nostrum animis, &quam sibi magnis meritis paravit, prosperam sui memoriam, semper retinebit. Mea quoque, si quid valent, non patientur Virum laude dignum mori: imò quantum Virtuti, literis, amicitiae &publicae utilitati quis que debeat, testabuntur. Haec nisi in promtu essent solatia, morte tanti Vin &tam cari capitis meritò dolerem. At habuerit noster aliqua vitia, commis serit errores, lapsus fuerit. Talia noster cum Poëta &ipsa veritate naevos in pulchro corpore vocabat, benignè toleranda, solerter tollenda, quà datur Et certè ubique haec bonorum &malorum mixtura elucet, &se, saepè quoque proprio indicio, prodit. Quod cum experientia assidua confirmet, tùm veri &insignis auctoritas Plutarchi, optimi profectò Scriptoris, &Euripidis Clarissimi Poëtae Tragici docet. Ille enim postquam retulit, Homerum vale longum Stoicis, neque virtuti vitium, neque vitio virtutem adesse censentibus, sed omninò insipientem peccare, sapientem rectè agere contendentibus dixisse, Haec sanè, inquit, in Scholis audiuntur.