# Theatrum cometicum 681

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 681. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/681
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/681

fuisse à Sacris, & Aimoino, qui vitae Ludovici Pii Auctor creditur. Quos utpote testes oculatos sequuntur recentiores. Ado enim Viennensis vixit sub Carolo Calvo, Ludovico Balbo, & Carolo Crasso: ideoque fides coaetaneorum Caroli M. & Ludovici P. Scriptorum non potest vacillare: sed dicendum est, locare eum obitus Caroli M. annum in Ann. Christi 813. quo Ludovicus Pius Imperator proclamatus est. Reliquorum Caroli M. obitum in ann. 815. locantium, ratio reddi nequit. Sabellicus recentior est. Acciajolus composuit vitam Caroli M. ex Eginardo, obiitque anno Christi 1473. Ritius edidit libros tres de Regibus Francorum anno 1505. Fides itaque coaetaneis Historiographis manet inconcussa. De Ludovici Pii annis imperii & vitae idem dicendum est, quod de Caroli M. morte: fidem nempe Scriptoribus coaetaneis habendam. Ex his calculus eruitur, mortuum esse anno vitae 64. imperasse 27. menses 5. ferè. Carolus enim decessit anno 814. 28 Januarii, Ludovicus anno 840, 20. Junii, quod tempus in se comprehendit 26. annos, 4. menses, 23. dies integros, aut 24. ferè, ita ut 27. anno imperii mortuum esse rectè dicat Auctor vitae Ludovici. Dissidium itaque, ut conjectura Tua est, Vir Nobilissime, erit in anno ferè integro, quo cum patre imperavit: nimirum juxtâ Adonem, Ivonem, Cal visium, paulò minus 28. annis, assumto in calculum anno illo, quo cum patre imperavit: juxta Helvicum & alios, paulò minus 27. annis: juxtâ Buchol zerum 26. ann. menses 4. dies 24. si annus ille, quo cum patre imperavit, non attendatur. Funccius numerum saltem annorum sumsisse dicendus est, omissis mensibus & diebus. De Pantaleone non video causam suorum 25. annorum. Supererit tandem levis differentia in uno mense & aliquot diebus. Undè verò sumserit Ritius 74. annos, quos vitae Ludovici tribuit, hariolari nequeo, nisi quòd ex incogitantia aut mendo LXXIV. pro LXIV. scriptum sit. Colloquium Aimoini cum Ludovico habitum referri à quibusdam ad Caro lum M. inique fit. Nam ipse Auctor lib. IV. extremo cap. de gestis Francorum satis apertè: Quae scripsi usque ad tempora Imperii Francorum, Adhemari relatione didici, qui ei (Carolo) coaevius & connutritus est. Posteriora autem quia ego rebus interfui Palatinis, quae vidi, & comperire potui, stilo contradidi. Hinc lib. v. C XVII. colloquium Imperatoris de Comete conspecto secum habitum enarrat Quamobrem malè ad Eginardum colloquium refertur, uti Tu rectè judicas. De Wernero hoc addo, vixisse eum seculo decimo quinto. Sive itaque is ad Carolum, sive ad Ludovicum referat Colloquium, veritati Authorum συγχρένων

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
