# Theatrum cometicum 683.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 683.1 to 683.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/683.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/683.1

Pro tot laboribus, mei caussâ susceptis & exantlatis, nisi aliter gratum tibi animum testari possim, hic quidem eundem hoc autographo testor, sed & publicè in secula duraturo monumento testabor: testabor denique dono oblato operis mei exemplari, postquam juvante Deo prodierit, ut ex manu mea (hoc enim spero) accepta legas, quae ad me doctâ & amicâ manu scripsisti. Interim vale & caeptis nostris fave. Hannoverâ Hamburgum die 5. 15. Dec. 1666. PInae Tuae hesterno die, & quidem posteriores 2. 12. Decemb. exaratae, Dhoris antemeridianis, priores verò 29. Novemb. Juliani scriptae post meridiano tempore, redditae mihi sunt literae. Ex illis, post illa verba, pag. 1. circa aetatem Hipparchii convenire, usque ad provenit, cupis ob errorem ab Amanuensi Tuo commissum describi intermedia; quod haud gravatè facio, Sic igitur sonat contextus: Video Tibi cum Vossio in computatione annorum circà aetatem Hipparchi convenire. Uterque etiam eum sub Ptolomaeo Philometore floruisse dicitis. Inde fortè etiam error ille de Ptolemaeo Philadelpho, Viros doctrinâ celebres, inter hos Hipparchum, Alexandriam convocante, provenit. Ut verò ingenuè fatear, non video, quis ibi grandis error commissus sit. Floruit enim verè Hipparchus anno ante C. N. 158. uti ex Ptolomaeo Mathematico observatio de aequinoctio autumnali istius anni ostendit, cùm post quatuordecim annos exspiraret Ptolomaeus Philometor, anno nempe ante C. N 144. lisdem temporibus, anno ante C. N. 165. Perseum Romani debellârunt, & Numantia ante C. N. 132. & 131. à Scipione obsessa & solo aequata est. Hactenus itaque rectè scripsisti. Rectam etiam conjecturam Tuam esse existimo, quòd inde error ille de Ptolomaeo Philadelpho, Viros doctrinâ celebres, inter hos Hipparchum, Alexandriam convocante, natus sit. Hoc addo: Hipparchum Astronomum non floruisse sub Philadelpho, inde etiam probari posse me arbitrari, quòd is scripsit in Phoenomena Arati, quemadmodum ex Suid. notum est. Aratus autem vixit Olympiade 124. hoc est, sub initium regni Ptolomaei Philadelphi ante Christum Natum 282. circiter. Ideoque Hipparchus non fuit συγρυ&ς Arati, sed post eum floruit. Verùm hoc argumentum leve est & incertum. De Milichio moneo, me errorem contrà rationem temporis in ejus Commentariis in 2. lib. Plin. non invenire. Utor autem exemplari, Halae Sue forum Anno 1538. impresso. Nam ad cap. 12.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
