Latin
RAUTENSTEINIO
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 69
Unproofread scanNot analysed yet
Certè si nihil animus praesentiret in posterum, &si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas: nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur, neque toties de vita ipsa dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes &dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaenitandam. Quae verba tantò libentius hîc adscribere volui, quia Illustrissima D. Vestra tot praeclaris de Republica literaria, &Germanica meritis, quanto sudore paranda sit vera illa gloria aeternum mansura, exemplo suo docet. Degeneres &abjectas animas, quas molestia laboris à studio verae gloriae, ad extremum dulci deterret! Eleganter &verè Seneca: Si quid feceris honestum cum labore, labor abit, voluptas manet si quid turpe cum voluptate, voluptas abit, dolor ma net. Caeterùm &magno constet gloria necesse est, magno dico, non tantum labore, sed quandoque &aere. Ego tamen hîc candidorum monitorum Illustrissimae D Vestrae memor sum, &haec benevolentiae ejus annumero. Novi autem etiam bonarum artium virtutumque cultoribus cavendam &fugiendam esse, quantum licet, paupertatem; in quam rem ea quae vetus ille Poëta Graecus Theognis prodidit, aliaque attuli, ideoque faventiorum fortunam omnibus Viris probis de genere humano bene mereri volentibus, quò industria eorum non tantum non deprimatur, sed etiam in altum provehatur, apprecor. Alioqui saepenumerò Stultitiam patiuntur opes, patiuntur honores. Foedus vestrum Rhenanum accessione Serenissimi Electoris Brandenburgici, Principis ut inter cunctos Germaniae Principes Potentissimi, ita &praeclaris animi dotibus Cumulatissimi, &magnis meritis Clarissimi, tum &Agnatorum ejus Marchionum Culmbacen. &Anspacen: nec non Episcopi Argentoratensis augeri &firmari, multum est. Ad res enim Imperii constituendas facit, si tamen foedus constanter servetur &rite semper adhibeatur, nec obtentui sit novandis ac vi gerendis rebus, qua de re plurimos jam queri audio. Sed non dubito vos in illo Augusto Comitio congregatos, &hanc &illam Capitulationis Caesareae materiam ita tractaturos, ut exinde non tantùm in Imperium Romanum, sed &in universum orbem Christianum insignis redundet utilitas. Certe &Vos, ut omnes mortales in tanta rerum confusione novus Cometes, velut face accensa in tenebris, ad rite faciendum officium ducere debet, ut vel maxime dicti illius sat pii, licet ab impio prolati, memores, uno ore unoque animo dicatis: Duc me Parens Celsique dominator poli Quocunque libuit, nulla parendi mora est. Quod reliquum est, adjungo quae ad manum sunt scitu digna &abjungo, urgente tabellario, ac favori Illustrissimae D. Vestrae inclusas ad P. Curtium, tùm me meosque meaque commendo, dilectissimis Illustrissimae D. Vestrae una cum eadem bene valere jussis Illustrissimae D. Vestrae Omnio studio &officio