# Theatrum cometicum 69.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 69.1 to 69.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/69.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/69.1

Principis laudatissimi, pacatum & amabile, repressis Arianis, excepit imperium. Res quoque contrà hostes, Valentis sacrâ persecutione coërcitâ, melius gestae sunt. Nam & Germanorum tumultus oppressi, & Gotthi sive Getae victi, in gratiam recepti, & ad vitam quietè degendam per certa Imperii loca dispositi sunt. Parum tamen, ut postea exitus docuit, provido consilio, & manifesto documento barbarorum societatem magnoperè cavendam esse. Quòd Valens, ut dissentientium in fide persecutor, ita parùm felix bellator, quia & magnarum opum intemperans appetitor, & laborum impatiens, nec bellicis studiis eruditus, teste Amiano, domare Gotthos non potuerit, imo ab iis diuturno & gravi bello fatigatus, tandem & clade, quâ Romanis nulla post Cannensem, judicibus Ammiano, Sigonio & Alstedio, exitialior fuit, affectus, misere perierit, docemur vitia hominum exitium eis, nisi ea exuant & abjiciant, certo portendere. Domitis Gotthis & contrà Scotos, Britanniam incursantes, res prosperè gesta est. XC. Anno Christi 377. Cometâ facto, factus est terrae motus ferè per totum orbem, adeò ut mare egrederetur litora, & multae urbes, innumerique populi opprimerentur. Alstedius. I motum hunc terrae attendamus, Cometa iste idem erit cum Rockenbachiano, O qui nobis est No. LXXXVIII. Talis enim motus terrae circa tempus ab Alstedio positum non invenitur. Sed refertur à Funccio, ut vidimus in Anno Christi 369. à Sigonio in 365. à Calvisio, imò & ab ipso Alstedio Chronol. pag. 299. in 367. Si conjecturis locus est, puto in Alstedio Cometam No. 17. in Anno Christi 363. hunc autem No. 18. in 367. vulgarem ponendum esse. In tanto tamen sententiae incerto, malui distinctè hunc Cometen annotare. Ut taceam me alieni erroris culpam praestare non debere. Sed quocunque Cometes ponatur loco, non dubito tàm laeta quàm tristia, trito illo vicissitudinis rerum humanarum, ut sic dicam, tramite, eum antecessisse & secuta esse. XCI. Anno Christi 380. Stella visu mirabilis rotundaeque figurae, majorque Planeta Venere, quaeque totum Horizontem illustravit, in signo Librae, per spacium 4. mensium, à principio videlicet mensis Maji usque ad Septembrem ardens, conspecta est.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
