Latin
69.5 to 69.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 69.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc in Mauritania bella maxima &devastationes urbium horrendae sunt secutae: Haereticus potentissimus in Regem est electus: Siccitas aëris, caritas annonae maxima, bella rumoresque bellorum, pestilentia, per aliquot annos durantia, sunt secuta, tantaque hominum multitudo &pecorum mortua est, ut numerus illorum certus assignari ab historicis non potuerit. Rockenbachius. COlus Rockenbachius hunc Cometam, eumque eximium memorat. QuadrimeUstris enim fuit. Quo temporis spatio pauci luxerunt, quos suo tempore, Deo voente, videbimus. Eventus ei assignatos apud nullum tot Auctorum invenio. Bella sinc, memorante Funccio, gesta sunt aëria inter Francos &Romanos, hos &Gotthos, longobardos &Vandalos, Hunnos &Gotthos: postea verò inter Theodosium M. &llaximum. At is, qui pacis artibus dedito, &hostem pravo consilio contemnente Imperatore Gratiano occiso, &Valentiniano fugato, tyrannidem invaserat, &Victorem silium Augustum fecerat, meritas arrogantiae &perduellionis poenas cum filio tulit. Sed de bellis illis in Mauritania (nisi Moesia vel Macedonia forte legi debeat) maxinis nil comperi. Ita nec de devastationibus horrendis urbium, praeterquam quas belli inquitas sive adsit, sive absit, Cometa secum fert. Nec de siccitate aëris, fame, belllis, rumoribus bellorum, &pestilentia, eaque maxima, aliquot annorum spatio duantibus, quidquam pariter invenio. Ipse Funccius, Rockenbachii qui haec memosit, magister, nil de his habet, ut nec Sigonius, nec Calvisius, qui talia diligenter nnotare solent. Sed nec Alstedius, in ejusmodi tragicis casibus annotandis prae caeteris sedulus, quicquam de his ad annum 380. vel circiter habet. Neque etiam de vinare possum quem intelligi Rockenbachius velit per potentissimum haereticum, ill tempestate in regem electum. Itaque hos eventus Rockenbachio relinquimus, sin certi talia frequentissimè absque Cometis in orbe hîc vel illic accidere.