Latin
7.1 to 7.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 7.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LydiLydorum &Monarchiae Babylonicae: contrà in invidendis Nebucadnezaris successibus, liberatione Jeremiae Prophetae à suis in carcerem detrusi, ex eodem ab hoste dimissi, exaltatione Jechoniae, Danielis, Zorobabelis &Cyri ac Darii, auctione regni Medorum, initio Monarchiae Persicae: demum reditu Judaeorum in patriam. Sed quis omnia enumeret ante illum Cometam gesta, nec ullo Cometâ praesignificata? VII. Anno Mundi 3503. ante Christum natum 466. Olymp. 78. secundo, Cometa in caelo 75. diebus visus, &lapis è Sole ad Aegos flumen decidit. Et paulò post bellum Peloponnesiacum exarsit, quod totos 28. duravit annos, &toti Graeciae exitiale fuit. In fine belli ad illum Thraciae locum Athenienses navali praelio victi à Lacedaemoniis, Lysandro duce, cum classe imperium Graeciae amiserunt. Eckstormius ex Peucero. Alstedius Cometam illum primo loco in Annum M. 3483. ponit Chronolog. Comet. p. 485. Almagesti l. 8. sect. 1. cap. 3. p. 3. N. 3. Ricciolus secundo: sed nihil triste illi adscribit. Illius, ut &Eckstormii rationes in annum antè Christum natum 466 hujus in 469. incidunt. I in putandis rationibus annorum Christi &Olympiadum non tantùm BucholzeOrum, (cui &Eckstormio de annis quoquè Mundi benè convenit) sed &Func. tum, Calvisium &Helvicum sequamur, hunc Cometam paulò antè praecessere tristia: terrae motus ingens, quo Sparta ferè integra eversa est, 20. millium hominum clades, bellum Messeniorum &Helotarum contrà Spartanos, variâ fortunâ decennio gestum, tùm illud Argivorum contrà Mycenaeos his funestum, urbi eorum, tot clalissimorum olim Virorum parenti, exitiale: Antecessit &bellum illud Atheniensium contra Thasios, qui victi urbem hosti dedunt: tùm Spartanorum contra Messenios illud tertium, diuturnum, denique Atheniensium foedere cum Spartanis soluto, contra Thessalos. Successere laeti Romanorum contra Aequos &alios hostes vicinos successus, &liberatio Syracusarum à tyrannide Thrasybuli. Sed putatâ cum illis Chronologis annorum Mundi Epochâ haec quae recensui, 7. secundùm Funccium, plus verò 20. annis secundùm Calvisium &Helvicum praecesserunt. Belli Peloponnesiaci quoquè initium seriùs ponit Funccius, Anno scilicet M. 3537. Olymp. 88. cirfiter primo. In idem ferè tempus &alii bellum illud referunt. Bucholzerus scilicet in Annum M. 3541. Calvisius, Helvicus &Alstedius in 3519. Olymp. 87. secundum: ante Christum Natum 430. in quo Bucholzerum sequuntur, sed in putandis annis Mundi longè ab eo abeunt, quod aliàs non faciunt.