# Theatrum cometicum 7.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 7.5 to 7.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/7.5

Petavius non longè ab eis abest, dum belli illius initium in annum ante Christum Natum 341. primum verò Olymp. 87. ponit. VIII. Anno Mundi 3519. anno primo belli Peloponnesiaci apparuit Cometa 60. diebus. Alsted. Secundum ejus computationem incidit iste Cometa in annum ante Christum Natum 430. in quem eum & Ricciolus proximè ante bellum Peloponnesiacum refert (nisi quòd cum proximè praecedenti eundem esse innuat, sed illa Democriti aetate diversos Cometas apparuisse tamen fateatur) quâ ratione ei in Olympiadibus & Epocha Christi & cum Funccio, Calvisio & Helvico benè convenit. Nte hunc Cometam bella plurima gesta sunt: inter Romanos & Aequos illos ac AVolscos: inter Milesios & Samios, Samo expugnatâ: inter Syracusanos & Trihacrios sive Siculos, Trinacriâ excisa, inter Illyrios & Corinthios, hos & Corcyraeos, fictis, in vincula datis & spoliatis illis, ac Epidamno captâ, difficillimum: inter Athenienses & Anaeenses: inter Romanos & Vejentes: inter Athenienses & Corinthios ac Potidaeenses: inter Romanos & Fidenates Vejentesque simul: pugna inter Athenienses & Potidaeenses. Taceo diram famem Romae grassantem, ut multi obvolutis capitibus in Tiberin se praecipites darent, illam dico Sp. Melii Largitione edomitam; morbos graves, motus terrae crebros, pestem atrocissimam Romae saevientem. Tot mala nullus praecessit Cometa. Sed haec praecesserunt illum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
