# Theatrum cometicum 70.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 70.5 to 70.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/70.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/70.5

Synocis ansensinopoli est habita. Gratianus Lugduni, à Maximo Praefecto Galliae, anno aetasiarao interfectus est, sed paulò post eodem modo & Maximus interfectus est. Rothenbachius. Ullus Auctorum, quos habeo, hunc Cometam annotavit. Neque vero videtur idem esse cum proximo, sicut ex utriusque descriptione patet. Diceremerrorem in annotando anno à Rockenbachio commissum esse. Talem enim Cometam ad ann. 394. magister ejus Funccius describit, quem infra videbimus. Sederentus à Rockenbachio annotati illis temporibus non conveniunt. Adhaec ipse lockenbachius illum Cometam describit & ab hoc distinguit. Huic verò adscribit quae intrà novem annos evenerunt. Haec jam suprà vidimus, sed & pluria ejusdem generis. Homines in orbe nasci, mori, bello & paci studere, perpetuum est. Hicitammiror, quam ob causam Roekenbachius Synodum Constantinopolitanam, si nouillam Oecumenicam (quam Funccius in A. C. 385. Ado, Sigonius, Bucholaeus, Petavius, Calvisius Helvicus & Wichmannus in 381. Pantaleon in 833. Alstedius in 380. collocat) certè illam tertio ab hac anno jussu Theodosii Imperatoris habitam, quam Funccius in Ann. 387. Sigonius Calvisius & Alstedius in 383. ponunt. XCIV. Anno Christi 386. visus ille Cometes, de quo Claudianus in Panegyri Honorii. Ricciolus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
