# Theatrum cometicum 703.9-11

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 703.9 to 703.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/703.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/703.9

interim quae porrigo grata mente excipite, & ulteriori studio favete, ipsique benè Valete. Hamburgo Bononiam die 24. Junii 1665. Eque nunc Prodromo Prodromi Heveliani ultimam manum imponere, multis impeditis laboribus, potui. Adjungo tamen superioribus non paua, quod reliquum est, proximè Deo volente, missurus. Neuter vestrûm me sobis citius id officii praestare non potuisse miretur. Haud falsus profectò es, sitantum. Praeter caetera me - - - censes Scribere posse inter tot curas totque labores, nibus me rerum mearum ratio astringit. Unde etiam vides me semper fere istinante & extemporali Scriptione uti, dum tempori divina humanaque sapentiâ monente, serviens, ad res magis quàm ad verba attendo. Omnem auim humanitatem & aequitatem de Te mihi polliceor. Quem in praesentia sumroperè rogatum volo, ut inclusas Romam literas unâ cum adjunctis quamsimùm mittas. Hac lege tamen, ut quae mitto perlegas, &, si velis; descrispro Te facias, & vel per partes descripta illuc promoveas. Occurrunt enim in pauca tàm in Hevelianis exceptis, quàm in meis additamentis, ibi Astroimica, hîc Historica & Chronologica, de quibus judicium & responsum Tuum uritò exspectabo. Quibus hîc unum adjicio, quod inexplebili meae discendi miditati & ingenuae libertati, Tuaeque insuper humanitati (haec enim triga me Me consulendum pertrahit) tribuas velim. In Almagesto Tuo c. 5. de Coniis annotas Cometam Anno 814. Caroli M. ut & alterum Anno 839. Luhici Pii mortem praenunciasse. Libenter ex Te discam, quis Auctor illum imoriae prodiderit? Fateor enim me hîc haerere, cum nec Ivo Carnot. nec imus, sed nec Eginardus nec Aventinus, nobilis Bojorum historicus, nec solus Sigonius, insigne illud Italiae Vestrae decus, nec Donatus in vita Canec Funccius, Buntingus, Calvisius & Bucholzerus, quatuor alioquin ilibus notandis diligentes Chronologi, Cometam Anno 814. apparuisse Waroli M. mortem praesagivisse scribant. Omnes autem in extrema filii ejus lidovici Pii tempora eundem referunt, sicut & auctor vitae Ludovici anonynis, qui, ut & Aventinus eum cum Eginardo Philosopho de hoc portento nobile illud, quod nosti, colloquium habuisse, literis consignavit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
