# Theatrum cometicum 709.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 709.1 to 709.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/709.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/709.1

Singulare hîc quidpiam refert, hâc scilicet nocte, Cometam cum loco coeli, ubi aliquot annis continuis nova illa stella haesit in collo Ceti, culminasse: illam à toto prae lerito anno hucusque nondum se ab anni 1663. primis dieb. Sept. conspiciendum praebuisse, ita ut dubium sit an sit aliquando rursus proditura, an verò serpetuis tenebris se devoverit. 29. Die 12. Jan. aegrè Cometam Auctor observavit sinè instrumentis inter nubes, quanquam sufficienti lumine praeditum & cauda circà eductionem ad 7. 18. longa, sed circà apicem tenui & rara, cujus tota long. tamen 20', aequalat. Colligit tamen Cometam tunc degisse in o 40'. Tauri, & in lat. 240. llustr. nubibus certas instrumentorum observationes, ad die 17. impedientibus. 30. Tribus continuis diebus circà vesp. conspecti ab Auctore sunt parelii tum suis variegatis circulis: qualia phoenomena, item halones, coronae lunaies, aliaque hujusmodi aërea meteora in horizonte Gedanensi saepius notata esse ait. 31. Die 16. Jan. notavit eclipsin Solarem, (à Scriptoribus ephemeridum silentio praeteritam, sicut & illam Anno 1664. 28. Jan. ab se observatam) non isam tamen, quod nubes caelum spissae texissent. 32. Die 17. Jan. Cometam ex voto observavit capite satis conspicuo, sed aliquanto diminuto, tùm rariori & tenuiori materia praedito: cauda subobscuris, missimis ac divaricantibus radiis (sed caelo non admodum defoecato) circ. 86. nstante, ad oculum Boreum Tauri exporrectâ: in qua rursus plurimae stellulae fridissimae passim occurebant, inter quas capiti proxima vix 30 vel 40' resuta excelluit. Cometa exsistente in longit. 280. 20. Arietis, & latit. 1. O. ABoreali, quòd Eclipticam jam transgressus esset die 16. Jan. sub Meridiem nago. ferè Arietis. Cum autem à die 10. ad 17. Jan. usque cursu suo 65. 14', infecerit, exinde motus diurnus posterior deprehenditur fuisse tantum 38. inut. . Die 19. Jan. Caput Cometae, etsi multò minus, tamen paulò ferè luci, quàm antè visum fuit, idque scintillans radiosque recentes subinde ejiuus ac vibrans, sicut & cauda, quae insuper debilis & circa cuspidem valde inuata 86. tantum extitit. Long. Cometae animadversa est 270. 40' Arietis, lat. l. bor. Asc. R. 25° 36 decl. 12 36. Bor. Alt. verò Meridiana hâc die quidem, ne vix ac ne vix obtenta est: eò quod adeò tempestive hora vesp. 5. 30. simo scilicet crepusculo culminaverit, ac visui penè sua exilitate & debili colore iisserit. Exinde cum de die in diem culminationem anticipaverit, haud amllius ab hac die in illo horizonte culminare visum fuisse docet; ut &, Occidentaliores illum diutiùs in meridie observare potuisse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
