Latin
71.5 to 71.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 71.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quae velut ex mutua &violenta concussione ab omnibus eis emicuit lux, in unam quandam commissa stamiam evadebat, &gladii ancipitis magni &horrendi, cum terrore quodam relucens, faciem reddebat. Hoc quidem visum novum reddebat spectaculum: sed motus ejus prorsus à stellarum omnium cursu differebat. Primò enim ex eo loco, unde moveri incipiebat, cum oriebatur &occidebat, deinde paulatim ab illo absistens, segniter &pedetentim quasi ad ursas conversum cursum tenebat, &velut ad spectantes obliquè ad sinistram sua gradiebatur viâ. Ambitum quidem eundem cum stellis aliis, ad quas accesserat, communem perficiebat. Proprio autem motu, qui ad quadragesimum *Almag. I. B. sect. 1. cap. 3. N. II. productus est diem, vix tandem majorem Ursam attigit, atque in media astri istius pan postremò effulgens evanuit. Nicephorus lib. 12. 3. 37. Anno sequente hunc Cometen, occisus est Fl. Eugenius Imperator Occidentis, cui sutus, Fl. Honorius Theodosii filius. Eckstormius. Ockenbachius quoque istum Cometam Anno 393. prope Luciferum circa diacum in signo Cancri 40. diebus fulsisse refert, &mala ac bella cruenta planma portendisse ait. Nisi Cometa ille anni 383.