# Theatrum cometicum 71.6-10

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 71.6 to 71.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71.6

Quae spondes Grotianarum ad Ruarum epistolarum apographa, exspe ctabo, ubi per tuas licebit occupationes, vicem redditurus benevolentiae, qua curis in ista sylloge adornanda multiplicem expertis fortunam propitium sidus affulges, ad posteritatem quoque diffusa conatus, non id encomium meriti, commendatione. Symbolam exstruendo operi suam quoque destinat, qui epi stolas nuper Barlaei edidit, conciliaturus porrò mihi, adjumenta undique conquirenda conferre validos. Noluit hanc pertransire urbem Heinsius, nisi me ad colloquium excito: breve quidem, cum & sera interpellaret vespera, & in coena, cui me adhibitum voluit hospitem, sermones in commune sparsi; sed quod prolixus utrinque affectus coram vel per literas (si istud negabitur) fusius extendet. Atque adeò praetentavi viam, quae utrique congressui favebat eo apud Haganos reperto. Quos enim olim apud affinem illius irrito moliebar successu, meae relictus opellae, videbo an interpositus efficiet pararius, feliciusque sollicitabit scrinia, in quibus servari scio propè centuriam epistolarum Grotii ad Heinsium patrem: qui promissam mihi, cum per epistolicum honorifica parentis mei recordatione plenum Hagâ Leidam evocasset, morte praeventus non exhibuit. Si ista claustra perfregerit amicè Suada Filii (cujus peregrinationes fecerunt, ut tenacissimis inhaereant affinis manibus istae chartae) videor ab Isaaco Vossio impetraturus, quae parens ejus Grotio rescripsit, Vir occupatissimus, atque ideò saepè familiarium officiorum negligens, & rebus duntaxat etiam in epistola, tractandis intentus. Pax ut multorum studiis apud Foederatos Belgas & Anglos expetita fuit, ita nunc videntur utrinque eò inclinare plurima. Haec tamen omina non pauci inter suspectos & suspectantes trahunt in partem contrariam laevis interpretamentis: ut fieri solet, ubi affectibus indulgetur pugnantia suggerentibus: cum nec desint, qui bello faveant, sumptis obtentui speciosis. Sed consiliis cruenta damnantibus odia adsit auxiliator Deus: qui armatis etiam hostibus detrahere potest ferociam, & occulto animorum ductu Gruteri madestia, Amititiam olers cale. Orationem Auctoris in abitum Rautensicinis Gruterus apprabat. Pietatem erndationi adlunge. Feritatem oderunt vitiis dediti. Aulici pleriquae virtutum sunt negligentes. Judicia ho

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
